„Potem mówił do nich: Gdziekolwiek wejdziecie do jakiegoś domu, zostańcie tam, dopóki stamtąd nie odejdziecie.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Ewangelia Marka 6,10

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List do Rzymian 10:16

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Romanos
1Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. 2Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. 3Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. 4Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. 5Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. 6Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Qui ascendet in cælum ? id est, Christum deducere : 7aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare. 8Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus. 9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. 10Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem. 11Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur. 12Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. 13Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. 14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ? 15quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! 16Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ? 17Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. 18Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. 19Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam. 20Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant. 21Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Jako odrodzeni nie z nasienia skazitelnego, ale nieskazitelnego, przez Słowo Boże, które żyje i trwa.
I Piotr 1:23

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Dwa filary znajdujące się z przodu Świątyni Jerozolimskiej nazywały się: Jachin i Boaz (I Król 7:21, II Kron 3:17).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

My wszyscy tedy, z odsłoniętym obliczem, oglądając jak w zwierciadle chwałę Pana, zostajemy przemienieni w ten sam obraz, z chwały w chwałę, jak to sprawia Pan, który jest Duchem.
II Kor 3:18


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić