„A jeśli oko twoje gorszy cię, wyłup je i zarzuć od siebie. Lepiej ci tobie z jednym okiem wniść do żywota, niżli dwie oczy mając, być wrzuconym do piekła ognistego.”

Biblia Jakuba Wujka: Ewangelia wg św. Mateusza 18,9

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List do Filipian 1:24

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Philippenses
1Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. 2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, 5super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. 6Confidens hoc ipsum, quia qui cpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu : 7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. 8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. 9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu : 10ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, 11repleti fructu justiti per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. 12Scire autem vos volo fratres, quia qu circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii : 13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prtorio, et in ceteris omnibus, 14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. 15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prdicant : 16quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. 17Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 19Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, 20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. 21Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. 22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius : 24permanere autem in carne, necessarium propter vos. 25Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei : 26ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. 27Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii : 28et in nullo terreamini ab adversariis : qu illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo : 29quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini : 30idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Albowiem tak Bóg umiłował świat, że Syna swego jednorodzonego dał, aby każdy, kto weń wierzy, nie zginął, ale miał żywot wieczny.
Jan 3:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Księga Powtórzonego Prawa (V Mojżeszowa) nie została napisana w całości przez Mojżesza. Mojżesz napisał jej większość, ale nie mógł napisać jej ostatniego (34) rozdziału ponieważ już nie żył. Większość uważa że księgę dokończył za Mojżesza Jozue.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Pan stróżem twoim, Pan cieniem twoim po prawicy twojej. Słońce nie będzie cię razić za dnia Ani księżyc w nocy. Pan strzec cię będzie od wszelkiego zła, Strzec będzie duszy twojej. Pan strzec będzie wyjścia i wejścia twego, Teraz i na wieki.
Ps 121:5-8


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić