Clementine Vulgate
Księga: 1 List Piotra 5:14
Tytuł oryginalnyEpistola B. Petri Apostoli Prima
Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, qu in futuro revelanda est, glori communicator :
pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :
Similiter adolescentes subditi estote senioribus.Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, qurens quem devoret :
cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei qu in mundo est vestr fraternitati fieri.
Deus autem omnis grati, qui vocavit nos in ternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?