„Teraz tedy słuchaj słowa Pańskiego. Ty mówisz: Nie prorokuj w Izraelu, i nie każ w domu Izaakowym;”

Biblia Gdańska (1881): Amos 7,16

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 1 List Piotra 2:23

Tytuł oryginalny
Epistola B. Petri Apostoli Prima
2:1
Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
2:2
sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
2:3
si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
2:4
Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :
2:5
et ipsi tamquam lapides vivi superdificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
2:6
Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.
2:7
Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt dificantes : hic factus est in caput anguli,
2:8
et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
2:9
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
2:10
Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
2:11
Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, qu militant adversus animam,
2:12
conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
2:13
Subjecti igitur estote omni human creatur propter Deum : sive regi quasi prcellenti :
2:14
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
2:15
quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
2:16
quasi liberi, et non quasi velamen habentes maliti libertatem, sed sicut servi Dei.
2:17
Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
2:18
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
2:19
Hc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste.
2:20
Qu enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hc est gratia apud Deum.
2:21
In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
2:22
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
2:23
qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
2:24
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justiti vivamus : cujus livore sanatis estis.
2:25
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do Jozuego: Nie bój się i Nie lękaj się! Weź z sobą cały zbrojny lud, powstań i wyrusz do Aj. Patrz, oto Ja wydam w twoje ręce króla Aj z jego ludem, miastem i ziemią.
Joz 8:1

W Chrystusie

I wraz z nim wzbudził, i wraz z nim posadził w okręgach niebieskich w Chrystusie Jezusie,
Efez 2:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Zwrot "okna niebieskie" użyty jest 5 razy w Starym Testamencie (I Mojż 7:11, I Mojż 8:2, II Król 7:2, II Król 7:19, Mal 3:10).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Kto ma uszy, niechaj słucha, co Duch mówi do zborów. Zwycięzcy dam spożywać z drzewa żywota, które jest w raju Bożym.
Obj 2:7


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić