Clementine Vulgate
Księga Zachariasza 5:7
Tytuł oryginalnyProphetia Zachariæ
Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.
Et dixit ad me : Hc est maledictio qu egreditur super faciem omnis terr : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.
Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hc est amphora egrediens. Et dixit : Hc est oculus eorum in universa terra.
Et dixit : Hc est impietas. Et projecit eam in medio amphor, et misit massam plumbeam in os ejus.
Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce du mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et clum.
Et dixit ad me : Ut dificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?