Clementine Vulgate
Księga Zachariasza 4:2
Tytuł oryginalnyProphetia Zachariæ
Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.
Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucern ejus super illud, et septem infusoria lucernis qu erant super caput ejus.
Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt hc ? Et dixi : Non, domine mi.
Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? In planum : et educet lapidem primarium, et exquabit gratiam grati ejus.
Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
Quis enim despexit dies parvos ? Et ltabuntur, et videbunt lapidem stantem in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt du oliv ist, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus ?
Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt du spic olivarum qu sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro ?
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?