Clementine Vulgate
Księga Zachariasza 10:1
Tytuł oryginalnyProphetia Zachariæ
[Petite a Domino pluviam in tempore serotino,et Dominus faciet nives :et pluviam imbris dabit eis,singulis herbam in agro.
Quia simulacra locuta sunt inutile,et divini viderunt mendacium :et somniatores locuti sunt frustra,vane consolabantur :idcirco abducti sunt quasi grex :affligentur, quia non est eis pastor.
Super pastores iratus est furor meus,et super hircos visitabo :quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda,et posuit eos quasi equum glori su in bello.
Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prlio,et bellabunt, quia Dominus cum eis :et confundentur ascensores equorum.
Et confortabo domum Juda,et domum Joseph salvabo :et convertam eos, quia miserebor eorum :et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos :ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
Et erunt quasi fortes Ephraim,et ltabitur cor eorum quasi a vino :et filii eorum videbunt, et ltabuntur,et exsultabit cor eorum in Domino.
Sibilabo eis, et congregabo illos,quia redemi eos :et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
Et seminabo eos in populis,et de longe recordabuntur mei :et vivent cum filiis suis, et revertentur.
Et reducam eos de terra gypti,et de Assyriis congregabo eos,et ad terram Galaad et Libani adducam eos,et non invenietur eis locus :
et transibit in maris freto,et percutiet in mari fluctus,et confundentur omnia profunda fluminis :et humiliabitur superbia Assur,et sceptrum gypti recedet.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?