„Słowo Pańskie skierowane do Ozeasza, syna Beeriego, za dni królów judzkich: Ozjasza, Jotama, Achaza i Ezechiasza oraz króla izraelskiego Jeroboama, syna Joasza.”

Biblia Tysiąclecia: Księga Ozeasza 1,1

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 9:25

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
9:1
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hc dicit Dominus Deus Hebrorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
9:2
Quod si adhuc renuis, et retines eos,
9:3
ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
9:4
Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Isral et possessiones gyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis qu pertinent ad filios Isral.
9:5
Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
9:6
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia gyptiorum ; de animalibus vero filiorum Isral, nihil omnino periit.
9:7
Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his qu possidebat Isral. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
9:8
Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in clum coram Pharaone.
9:9
Sitque pulvis super omnem terram gypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesic turgentes in universa terra gypti.
9:10
Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in clum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis :
9:11
nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera qu in illis erant, et in omni terra gypti.
9:12
Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
9:13
Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hc dicit Dominus Deus Hebrorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
9:14
Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
9:15
Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
9:16
Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
9:17
Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?
9:18
En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in gypto a die qua fundata est, usque in prsens tempus.
9:19
Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia qu habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa qu inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
9:20
Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos :
9:21
qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
9:22
Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in clum, ut fiat grando in universa terra gypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra gypti.
9:23
Extenditque Moyses virgam in clum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram gypti.
9:24
Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra gypti ex quo gens illa condita est.
9:25
Et percussit grando in omni terra gypti cuncta qu fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
9:26
Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Isral, grando non cecidit.
9:27
Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii.
9:28
Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
9:29
Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra :
9:30
novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
9:31
Linum ergo et hordeum lsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret :
9:32
triticum autem et far non sunt lsa, quia serotina erant.
9:33
Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
9:34
Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum :
9:35
et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Isral, sicut prceperat Dominus per manum Moysi.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

W nim mamy odkupienie przez krew jego, odpuszczenie grzechów, według bogactwa łaski jego,
Efez 1:7

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Pomimo tego iż Lea i Rachela były obie żonami Jakuba, Lea musiała "kupić" noc z jej mężem od Racheli za mandragory które przyniósł jej syn - I Mojż 30:14-16.
Kwiaty mandragory.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Ja jestem chlebem żywym, który z nieba zstąpił; jeśli kto spożywać będzie ten chleb, żyć będzie na wieki; a chleb, który Ja dam, to ciało moje, które Ja oddam za żywot świata.
Jan 6:51


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić