Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 5:19
Tytuł oryginalnyLiber Exodus
Post hc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hc dicit Dominus Deus Isral : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Isral ? nescio Dominum, et Isral non dimittam.
Dixeruntque : Deus Hebrorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
Ait ad eos rex gypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.
Dixitque Pharao : Multus est populus terr : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?
Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
Igitur egressi prfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :
Prfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis pale.
Flagellatique sunt qui prerant operibus filiorum Isral, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?
Veneruntque prpositi filiorum Isral, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?
pale non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cdimur, et injuste agitur contra populum tuum.
Videbantque se prpositi filiorum Isral in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam ftere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et prbuistis ei gladium, ut occideret nos.
Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?
ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?