„Izali nie mamy wolności wodzić się z siostrą niewiastą, jako i drudzy Apostołowie, i bracia Pańscy, i Cefas?”

Biblia Jakuba Wujka: 1 List do Koryntian 9,5

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 37:27

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
37:1
Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
37:2
Et fecit illi coronam auream per gyrum,
37:3
conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.
37:4
Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
37:5
et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arc ad portandum eam.
37:6
Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
37:7
Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :
37:8
cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
37:9
extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
37:10
Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, qu habebat in altitudine cubitum ac semissem.
37:11
Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
37:12
ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
37:13
Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mens
37:14
contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
37:15
Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
37:16
Et vasa ad diversos usus mens, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
37:17
Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphrulque, ac lilia procedebant :
37:18
sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :
37:19
tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphrulque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphrulque simul et lilia. quum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
37:20
In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphrulque per singulos simul et lilia :
37:21
et sphrul sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
37:22
Et sphrul igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
37:23
Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, qu emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
37:24
Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
37:25
Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.
37:26
Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
37:27
Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
37:28
Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
37:29
Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Tylko nie buntujcie się przeciwko Panu. Nie lękajcie się ludu tej ziemi, będą oni naszym pokarmem; odeszła od nich ich osłona, a Pan jest z nami. Nie bójcie się ich!
IV Mojż 14:9

W Chrystusie

W którym mamy odkupienie przez krew jego, to jest odpuszczenie grzechów, według bogactwa łaski jego ...
BG Efez 1:7

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Apostołowie byli 5-7 km od brzegu kiedy zobaczyli Jezusa idącego po wodzie (Jan 6:19).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Sami bowiem dokładnie wiecie, iż dzień Pański przyjdzie jak złodziej w nocy.
I Tes 5:2


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić