„zasię naznacza dzień niektóry: Dzisia, mówiąc przez Dawida, po tak długim czasie, jako się wyższej rzekło: Dziś, jeślibyście głos jego usłyszeli, nie zatwardzajcie serc waszych.”

Biblia Jakuba Wujka: List do Hebrajczyków 4,7

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 36:37

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
36:1
Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari qu in usus sanctuarii necessaria sunt, et qu prcepit Dominus.
36:2
Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
36:3
tradidit eis universa donaria filiorum Isral. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
36:4
Unde artifices venire compulsi,
36:5
dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.
36:6
Jussit ergo Moyses prconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
36:7
eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
36:8
Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :
36:9
quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.
36:10
Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
36:11
Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortin unius ex utroque latere, et in ora cortin alterius similiter,
36:12
ut contra se invicem venirent ans, et mutuo jungerentur.
36:13
Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
36:14
Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :
36:15
unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensur erant omnia saga :
36:16
quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.
36:17
Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.
36:18
Et fibulas neas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
36:19
Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.
36:20
Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
36:21
Decem cubitorum erat longitudo tabul unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
36:22
Bin incastratur erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
36:23
E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,
36:24
cum quadraginta basibus argenteis. Du bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastratur laterum in angulis terminantur.
36:25
Ad plagam quoque tabernaculi, qu respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,
36:26
cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
36:27
Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi qu mare respicit, fecit sex tabulas,
36:28
et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :
36:29
qu junct erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :
36:30
ut octo essent simul tabul, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
36:31
Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
36:32
et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
36:33
Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
36:34
Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.
36:35
Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :
36:36
et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
36:37
Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :
36:38
et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit neas.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Albowiem jak w Adamie wszyscy umierają, tak też w Chrystusie wszyscy zostaną ożywieni.
I Kor 15:22

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Saul tak bardzo bał się gdy chcieli uczynić go królem że schował się w tobołach tak że nie mogli go znaleźć (I Sam 10:21-22).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Nakłońcie swojego ucha i pójdźcie do mnie, słuchajcie, a ożyje wasza dusza, bo ja chcę zawrzeć z wami wieczne przymierze, z niezłomnymi dowodami łaski okazanej niegdyś Dawidowi!
Iz 55:3


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić