„Skazaliście i zabiliście sprawiedliwego, a nie sprzeciwił się wam.”

Biblia Jakuba Wujka: List św. Jakuba 5,6

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 24:18

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
24:1
Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Isral, et adorabitis procul.
24:2
Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.
24:3
Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, qu locutus est, faciemus.
24:4
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, dificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Isral.
24:5
Misitque juvenes de filiis Isral, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
24:6
Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.
24:7
Assumensque volumen fderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia qu locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
24:8
Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
24:9
Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Isral :
24:10
et viderunt Deum Isral : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi clum, cum serenum est.
24:11
Nec super eos qui procul recesserant de filiis Isral, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
24:12
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata qu scripsi : ut doceas eos.
24:13
Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,
24:14
senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit qustionis, referetis ad eos.
24:15
Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,
24:16
et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
24:17
Erat autem species glori Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Isral.
24:18
Ingressusque Moyses medium nebul, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Wy z Boga jesteście, dzieci, i wy ich zwyciężyliście, gdyż Ten, który jest w was, większy jest, aniżeli ten, który jest na świecie.
I Jan 4:4

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Sługa Arcykapłana który przyszedł ze zgrają aby aresztować Jezusa, któremu Piotr mieczem odciął ucho nazywał się Malchus (Jan 18:10).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Bo przecież jam zawsze z tobą; Tyś ujął prawą rękę moją. Prowadzisz mnie według rady swojej, A potem przyjmiesz mnie do chwały.
Ps 73:23-24


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić