Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 23:17
Tytuł oryginalnyLiber Exodus
Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententi, ut a vero devies.
Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra gypti.
anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant besti agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.
Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancill tu, et advena.
Omnia qu dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut prcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de gypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.
Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, qucumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Non immolabis super fermento sanguinem victim me, nec remanebit adeps solemnitatis me usque mane.
Ecce ego mittam angelum meum, qui prcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia qu loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
Prcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhum, et Hethum, et Pherezum, Chananumque, et Hevum, et Jebusum, quos ego conteram.
Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
Terrorem meum mittam in prcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :
Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te besti.
Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terr, et ejiciam eos de conspectu vestro.
Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?