„Nadto Pan z Syonu zaryczy, a z Jeruzalemu wyda głos swój, tak, że zadrżą niebiosa i ziemia; Ale Pan jest ucieczką ludu swego i siłą synów Izraelskich.”

Biblia Gdańska (1632): Joel 3,16

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 21:3

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
21:1
Hc sunt judicia qu propones eis.
21:2
Si emeris servum hebrum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.
21:3
Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
21:4
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
21:5
Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :
21:6
offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sculum.
21:7
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancill exire consueverunt.
21:8
Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
21:9
Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.
21:10
Quod si alteram ei acceperit, providebit puell nuptias, et vestimenta, et pretium pudiciti non negabit.
21:11
Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
21:12
Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
21:13
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.
21:14
Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
21:15
Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
21:16
Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus nox, morte moriatur.
21:17
Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
21:18
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :
21:19
si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
21:20
Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
21:21
Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pn, quia pecunia illius est.
21:22
Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prgnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
21:23
Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
21:24
oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
21:25
adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
21:26
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancill, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
21:27
Dentem quoque si excusserit servo vel ancill su, similiter dimittet eos liberos.
21:28
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
21:29
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
21:30
Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
21:31
Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententi subjacebit.
21:32
Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
21:33
Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
21:34
reddet dominus cistern pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.
21:35
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
21:36
Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Wtedy rzekł Mojżesz do ludu: Nie bójcie się, bo Bóg przyszedł, aby was doświadczyć i aby bojaźń przed nim była w was, byście nie grzeszyli.
II Mojż 20:20

W Chrystusie

Ufność, którą w Nim pokładamy, polega na przekonaniu, że wysłuchuje On wszystkich naszych próśb zgodnych z Jego wolą.
BT I Jan 5:14

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Czy wiesz że podczas przekraczania Morza Galilejskiego gdy nagle zerwała się burza, łodziom Jezusa i uczniów towarzyszyły także inne łodzie Mat 8:23-27, Mar 4:35-41, Łuk 8:22-25. Zobacz także: Mar 4:36.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Albowiem sam Ojciec miłuje was, dlatego że wyście mnie umiłowali i uwierzyli, że Ja od Boga wyszedłem.
Jan 16:27


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić