„To mówi PAN: Dla trzech złości Edom i dla czterzech nie nawrócę go: przeszladował mieczem brata swego i zgwałcił miłosierdzie swoje, i trzymał dłużej zapalczywość swoję, i zagniewanie swe zachował aż do końca.”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Amosa 1,11

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 18:24

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
18:1
Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia qu fecerat Deus Moysi, et Israli populo suo, et quod eduxisset Dominus Isral de gypto,
18:2
tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,
18:3
et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;
18:4
alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
18:5
Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.
18:6
Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
18:7
Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
18:8
narravit Moyses cognato suo cuncta qu fecerat Dominus Pharaoni et gyptiis propter Isral : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
18:9
Ltatusque est Jethro super omnibus bonis, qu fecerat Dominus Israli, eo quod eruisset eum de manu gyptiorum.
18:10
Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu gyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu gypti.
18:11
Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos.
18:12
Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Isral, ut comederent panem cum eo coram Deo.
18:13
Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
18:14
Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet qu agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus prstolatur de mane usque ad vesperam ?
18:15
Cui respondit Moyses : Venit ad me populus qurens sententiam Dei :
18:16
cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam prcepta Dei, et leges ejus.
18:17
At ille : Non bonam, inquit, rem facis.
18:18
Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere.
18:19
Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his qu ad Deum pertinent, ut referas qu dicuntur ad eum :
18:20
ostendasque populo cremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
18:21
Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,
18:22
qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere.
18:23
Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et prcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
18:24
Quibus auditis, Moyses fecit omnia qu ille suggesserat.
18:25
Et electis viris strenuis de cuncto Isral, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
18:26
Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.
18:27
Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Tej nocy ukazał mu się Pan, mówiąc: Jam jest Bóg Abrahama, ojca twego. Nie bój się, bom Ja z tobą i będę ci błogosławił, i rozmnożę potomstwo twoje przez wzgląd na Abrahama, sługę mego.
I Mojż 26:24

W Chrystusie

A uwolnieni od grzechu, staliście się sługami sprawiedliwości
Rzym 6:18

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Jezus wygłosił specjalne błogosławieństwo nad tymi którzy uwierzyli w Niego nawet Go nie widząc (Jan 20:29). (Zobacz także: I Piotr 1:8-9).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Lecz teraz, bądź mężny, Zorobabelu! - mówi Pan. - Bądź mężny, arcykapłanie Jozue, synu Jehosadaka! Bądź mężny, cały ludu kraju! - mówi Pan. - Do dzieła, bo ja jestem z wami! - mówi Pan Zastępów.
Ag 2:4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić