„Starszy, do wybranej pani oraz jej dzieci, których miłuję w prawdzie. I nie tylko ja, ale wszyscy, znający prawdę;”

Nowa Biblia Gdańska: Drugi list spisany przez Jana 1,1

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Sędziów 8:26

Tytuł oryginalny
Liber Judicum
8:1
Dixeruntque ad eum viri Ephraim : Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian ? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes.
8:2
Quibus ille respondit : Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis ? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer ?
8:3
In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb : quid tale facere potui, quale vos fecistis ? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.
8:4
Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant : et pr lassitudine, fugientes persequi non poterant.
8:5
Dixitque ad viros Soccoth : Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia valde defecerunt : ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.
8:6
Responderunt principes Soccoth : Forsitan palm manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.
8:7
Quibus ille ait : Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti.
8:8
Et inde conscendens, venit in Phanuel : locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.
8:9
Dixit itaque et eis : Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc.
8:10
Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, csis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium.
8:11
Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur.
8:12
Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum.
8:13
Revertensque de bello ante solis ortum,
8:14
apprehendit puerum de viris Soccoth : interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros.
8:15
Venitque ad Soccoth, et dixit eis : En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes : Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes.
8:16
Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth.
8:17
Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.
8:18
Dixitque ad Zebee et Salmana : Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor ? Qui responderunt : Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis.
8:19
Quibus ille respondit : Fratres mei fuerunt, filii matris me. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem.
8:20
Dixitque Jether primogenito suo : Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium : timebat enim, quia adhuc puer erat.
8:21
Dixeruntque Zebee et Salmana : Tu surge, et irrue in nos : quia juxta tatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana : et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.
8:22
Dixeruntque omnes viri Isral ad Gedeon : Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui : quia liberasti nos de manu Madian.
8:23
Quibus ille ait : Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus.
8:24
Dixitque ad eos : Unam petitionem postulo a vobis : date mihi inaures ex prda vestra. Inaures enim aureas Ismalit habere consueverant.
8:25
Qui responderunt : Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de prda :
8:26
et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et prter torques aureas camelorum.
8:27
Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Isral in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam.
8:28
Humiliatus est autem Madian coram filiis Isral, nec potuerunt ultra cervices elevare : sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon prfuit.
8:29
Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua :
8:30
habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus : eo quod plures haberet uxores.
8:31
Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech.
8:32
Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri.
8:33
Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Isral, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fdus, ut esset eis in deum :
8:34
nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum :
8:35
nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona qu fecerat Israli.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

On tego, który nie znał grzechu, za nas grzechem uczynił, abyśmy w nim stali się sprawiedliwością Bożą.
II Kor 5:21

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Nie znajdziesz żadnego miejsca w Biblii w którym Aniołowie by śpiewali.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Pan jest daleki od bezbożnych, lecz wysłuchuje modlitwy sprawiedliwych.
Przyp 15:29


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić