„Ze względu na prawdę, która pozostaje w nas i będzie z nami do nastania wieku.”

Biblia Przekład Toruński: 2 List Jana 1,2

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Sędziów 14:19

Tytuł oryginalny
Liber Judicum
1Descendit ergo Samson in Thamnatha : vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim, 2ascendit, et nuntiavit patri suo et matri su, dicens : Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum : quam quso ut mihi accipiatis uxorem. 3Cui dixerunt pater et mater sua : Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt ? Dixitque Samson ad patrem suum : Hanc mihi accipe : quia placuit oculis meis. 4Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et qureret occasionem contra Philisthiim : eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israli. 5Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis svus, et rugiens, et occurrit ei. 6Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hdum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu : et hoc patri et matri noluit indicare. 7Descenditque, et locutus est mulieri qu placuerat oculis ejus. 8Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. 9Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via : veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt : nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. 10Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium : sic enim juvenes facere consueverant. 11Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo. 12Quibus locutus est Samson : Proponam vobis problema : quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas : 13sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei : Propone problema, ut audiamus. 14Dixitque eis : [De comedente exivit cibus,et de forti egressa est dulcedo.] Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. 15Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson : Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema : quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui : an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis ? 16Qu fundebat apud Samson lacrimas, et qurebatur, dicens : Odisti me, et non diligis : idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit : Patri meo et matri nolui dicere : et tibi indicare potero ? 17Septem igitur diebus convivii flebat ante eum : tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Qu statim indicavit civibus suis. 18Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum : [Quid dulcius melle,et quid fortius leone ?] Qui ait ad eos : [Si non arassetis in vitula mea,non invenissetis propositionem meam.] 19Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros : quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui : 20uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Lecz Eliasz rzekł do niej: Nie bój się! Idź i zrób, jak powiadasz, lecz najpierw przyrządź mi z tego mały placek i przynieś mi go, dla siebie zaś i syna swojego przyrządzisz później.
II Król 17:13

W Chrystusie

Jego bowiem dziełem jesteśmy, stworzeni w Chrystusie Jezusie do dobrych uczynków, do których przeznaczył nas Bóg, abyśmy w nich chodzili.
Efez 2:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Królowie Zeba i Salmunna zabili braci Gedeona. Kiedy Gedeon schwytał ich podczas bitwy rozkazał swojemu pierworodnemu synowi (prawdopodobnie nastoletniemu) aby ich zabił, ten jednak bał się to uczynić więc Gedeon zabił ich sam (Sdz 8:18-21).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Który dał samego siebie za nas, aby nas wykupić od wszelkiej nieprawości i oczyścić sobie lud na własność, gorliwy w dobrych uczynkach.
Tyt 2:14


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić