„aby społeczność wiary twej stała się jawna w poznaniu wszego dobrego uczynku, które jest w was w Chrystusie Jezusie.”

Biblia Jakuba Wujka: List do Filemona 1,6

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Sędziów 13:20

Tytuł oryginalny
Liber Judicum
13:1
Rursumque filii Isral fecerunt malum in conspectu Domini : qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
13:2
Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem.
13:3
Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam : Sterilis es et absque liberis : sed concipies, et paries filium.
13:4
Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas :
13:5
quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula : erit enim nazarus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Isral de manu Philisthinorum.
13:6
Qu cum venisset ad maritum suum, dixit ei : Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere :
13:7
sed hoc respondit : Ecce concipies et paries filium : cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo : erit enim puer nazarus Dei ab infantia sua, ex utero matris su usque ad diem mortis su.
13:8
Oravit itaque Manue Dominum, et ait : Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est.
13:9
Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro : Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Qu cum vidisset angelum,
13:10
festinavit, et cucurrit ad virum suum : nuntiavitque ei, dicens : Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram.
13:11
Qui surrexit, et secutus est uxorem suam : veniensque ad virum, dixit ei : Tu es qui locutus es mulieri ? Et ille respondit : Ego sum.
13:12
Cui Manue : Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer ? aut a quo se observare debebit ?
13:13
Dixitque angelus Domini ad Manue : Ab omnibus, qu locutus sum uxori tu, abstineat se,
13:14
et quidquid ex vinea nascitur, non comedat : vinum et siceram non bibat ; nullo vescatur immundo : et quod ei prcepi, impleat atque custodiat.
13:15
Dixitque Manue ad angelum Domini : Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hdum de capris.
13:16
Cui respondit angelus : Si me cogis, non comedam panes tuos : si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset.
13:17
Dixitque ad eum : Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te ?
13:18
Cui ille respondit : Cur quris nomen meum, quod est mirabile ?
13:19
Tulit itaque Manue hdum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia : ipse autem et uxor ejus intuebantur.
13:20
Cumque ascenderet flamma altaris in clum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram,
13:21
et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse,
13:22
et dixit ad uxorem suam : Morte moriemur, quia vidimus Deum.
13:23
Cui respondit mulier : Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hc omnia, neque ea qu sunt ventura dixisset.
13:24
Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.
13:25
Cpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Gdy wyruszysz na wojnę przeciwko swoim nieprzyjaciołom i zobaczysz, że koni, wozów wojennych i wojska jest u nich więcej niż u ciebie, to Nie bój się ich, gdyż jest z tobą Pan, Bóg twój, który cię wyprowadził z ziemi egipskiej.
V Mojż 20:1

W Chrystusie

Albowiem tak Bóg umiłował świat, że Syna swego jednorodzonego dał, aby każdy, kto weń wierzy, nie zginął, ale miał żywot wieczny.
Jan 3:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Gdy Izraelici weszli do Ziemi Obiecanej posadzili swoje drzewa owocowe, mieli bowiem zakaz spożywania rosnących tam owoców aż przez okres 4 lat (III Mojż 19:23-25).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Jeśli tedy wy, będąc złymi, potraficie dawać dobre dary dzieciom swoim, o ileż więcej Ojciec wasz, który jest w niebie, da dobre rzeczy tym, którzy go proszą.
Mat 7:11


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić