Clementine Vulgate
Księga Sędziów 10:15
Tytuł oryginalnyLiber Judicum
Post Abimelech surrexit dux in Isral Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim :
habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, qu ex nomine ejus sunt appellat Havoth Jair, id est, oppida Jair, usque in prsentem diem, in terra Galaad.
Filii autem Isral peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syri ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim : dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhi, qui est in Galaad :
in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim : afflictusque est Isral nimis.
Et clamantes ad Dominum, dixerunt : Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.
Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum ?
Dixeruntque filii Isral ad Dominum : Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet : tantum nunc libera nos.
Qu dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo : qui doluit super miseriis eorum.
Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria, contra quos congregati filii Isral in Maspha castrametati sunt.
Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos : Qui primus ex nobis contra filios Ammon cperit dimicare, erit dux populi Galaad.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?