„Jaciem jest mur, a piersi moje jako wieża, odkądem była u niego jako pokój najdująca.”

Biblia Jakuba Wujka: Pieśń nad pieśniami 8,10

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 39:12

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
39:1
Igitur Joseph ductus est in gyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir gyptius, de manu Ismalitarum, a quibus perductus erat.
39:2
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,
39:3
qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, qu gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
39:4
Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo prpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa qu ei tradita fuerant :
39:5
benedixitque Dominus domui gyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in dibus quam in agris cunctam ejus substantiam :
39:6
nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
39:7
Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.
39:8
Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :
39:9
nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, prter te, qu uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?
39:10
Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.
39:11
Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :
39:12
et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.
39:13
Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
39:14
vocavit ad se homines domus su, et ait ad eos : En introduxit virum hebrum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,
39:15
et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
39:16
In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
39:17
et ait : Ingressus est ad me servus hebrus quem adduxisti, ut illuderet mihi :
39:18
cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
39:19
His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :
39:20
tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
39:21
Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
39:22
Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.
39:23
Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do Jozuego: Nie bój się ich, bo jutro o tej porze sprawię, że wszyscy padną trupem przed Izraelem. Konie ich okulawisz, a wozy ich spalisz w ogniu.
Joz 11:6

W Chrystusie

A nie upodabniajcie się do tego świata, ale się przemieńcie przez odnowienie umysłu swego, abyście umieli rozróżnić, co jest wolą Bożą, co jest dobre, miłe i doskonałe.
Rzym 12:2

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Mojżesz nie mógł wejść do Ziemi Obiecanej ponieważ był nieposłuszny Bogu (IV Mojż 20:2-13, V Mojż 34:4), ale wielu uczonych uważa że kiedy pojawił się z Jezusem na Górze Przemienienia (Mat 17:1-9, Mar 9:2-8), to góra ta znajdowała się w Ziemi Obiecanej.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Gdzież jest, o śmierci, zwycięstwo twoje? Gdzież jest, o śmierci, żądło twoje? A żądłem śmierci jest grzech, a mocą grzechu jest zakon; Ale Bogu niech będą dzięki, który nam daje zwycięstwo przez Pana naszego, Jezusa Chrystusa. A tak, bracia moi mili, bądźcie stali, niewzruszeni, zawsze pełni zapału do pracy dla Pana, wiedząc, że trud wasz nie jest daremny w Panu.
I Kor 15:55-58


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić