„Jezus w odpowiedzi, rzekł mu: Jeśli ktoś mnie miłuje, słowo moje będzie zachowywać; i mój Ojciec go umiłuje, i przyjdziemy do niego, i uczynimy u niego mieszkanie.”

Biblia Przekład Toruński: Ewangelia Jana 14,23

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 38:26

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
38:1
Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.
38:2
Viditque ibi filiam hominis Chanani, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.
38:3
Qu concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.
38:4
Rursumque concepto ftu, natum filium vocavit Onan.
38:5
Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.
38:6
Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
38:7
Fuit quoque Her primogenitus Jud nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.
38:8
Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.
38:9
Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.
38:10
Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.
38:11
Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui su : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Qu abiit, et habitavit in domo patris sui.
38:12
Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Jud : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.
38:13
Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
38:14
Qu, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
38:15
Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
38:16
Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?
38:17
dixit : Mittam tibi hdam de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.
38:18
Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,
38:19
et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.
38:20
Misit autem Judas hdum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,
38:21
interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier qu sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.
38:22
Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.
38:23
Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hdum quem promiseram : et tu non invenisti eam.
38:24
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Jud, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.
38:25
Qu cum duceretur ad pnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.
38:26
Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.
38:27
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :
38:28
Iste egredietur prior.
38:29
Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.
38:30
Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do Jozuego: Nie bój się ich, gdyż wydam ich w twoje ręce; nikt z nich nie ostoi się przed tobą.
Joz 10:8

W Chrystusie

W którym mamy odkupienie przez krew jego, to jest odpuszczenie grzechów, według bogactwa łaski jego ...
BG Efez 1:7

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Nehemiasz razem z innymi ludźmi wrócił po wygnaniu do Jerozolimy i odbudował jej mury w ciągu 52 dni! (Neh 6:15).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Ja, jedynie Ja, jestem Panem, a oprócz mnie nie ma wybawiciela.
Iz 43:11


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić