„Jeśli więc masz mnie za towarzysza, to przyjmij go jak mnie.”

Biblia Przekład Toruński: List do Filemona 1,17

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 35:15

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
35:1
Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
35:2
Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
35:3
Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis me, et socius fuit itineris mei.
35:4
Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures qu erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, qu est post urbem Sichem.
35:5
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
35:6
Venit igitur Jacob Luzam, qu est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.
35:7
dificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
35:8
Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebecc, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
35:9
Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syri, benedixitque ei
35:10
dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Isral erit nomen tuum. Et appellavit eum Isral,
35:11
dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,
35:12
terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.
35:13
Et recessit ab eo.
35:14
Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :
35:15
vocansque nomen loci illius Bethel.
35:16
Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram qu ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,
35:17
ob difficultatem partus periclitari cpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.
35:18
Egrediente autem anima pr dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextr.
35:19
Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via qu ducit Ephratam, hc est Bethlehem.
35:20
Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in prsentem diem.
35:21
Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
35:22
Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
35:23
Filii Li : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
35:24
Filii Rachel : Joseph et Benjamin.
35:25
Filii Bal ancill Rachelis : Dan et Nephthali.
35:26
Filii Zelph ancill Li : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syri.
35:27
Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
35:28
Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
35:29
Consumptusque tate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Albowiem jak w Adamie wszyscy umierają, tak też w Chrystusie wszyscy zostaną ożywieni.
I Kor 15:22

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Biblii możemy znaleźć człowieka który nazywa się Salmon (Rut 4:20-21, Mat 1:4-5, Łuk 3:32).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A gdy mnie będziecie szukać, znajdziecie mnie. Gdy mnie będziecie szukać całym swoim sercem,
Jer 29:13


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić