„Ale odrzucając odrzuciłeś nas, rozgniewałeś się na nas barzo.”

Biblia Jakuba Wujka: Lamentacje Jeremiasza 5,22

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 34:31

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
34:1
Egressa est autem Dina filia Li ut videret mulieres regionis illius.
34:2
Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevi, princeps terr illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
34:3
Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
34:4
Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
34:5
Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
34:6
Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
34:7
ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fdam rem operatus esset in Isral et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
34:8
Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhsit anima fili vestr : date eam illi uxorem :
34:9
et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
34:10
et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.
34:11
Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et qucumque statueritis, dabo :
34:12
augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.
34:13
Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, svientes ob stuprum sororis :
34:14
Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.
34:15
Sed in hoc valebimus fderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;
34:16
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.
34:17
Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.
34:18
Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,
34:19
nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
34:20
Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :
34:21
Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, qu spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.
34:22
Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
34:23
Et substantia eorum, et pecora, et cuncta qu possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
34:24
Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
34:25
Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Din, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,
34:26
Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
34:27
Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
34:28
Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes qu in domibus et in agris erant,
34:29
parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.
34:30
Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananis, et Pherezis habitatoribus terr hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
34:31
Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do Jozuego: Nie bój się ich, gdyż wydam ich w twoje ręce; nikt z nich nie ostoi się przed tobą.
Joz 10:8

W Chrystusie

Gdyż w nim mieszka cieleśnie cała pełnia boskości I macie pełnię w nim; On jest głową wszelkiej nadziemskiej władzy i zwierzchności,
Kol 2:9-10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Mojżesz nie mógł wejść do Ziemi Obiecanej ponieważ był nieposłuszny Bogu (IV Mojż 20:2-13, V Mojż 34:4), ale wielu uczonych uważa że kiedy pojawił się z Jezusem na Górze Przemienienia (Mat 17:1-9, Mar 9:2-8), to góra ta znajdowała się w Ziemi Obiecanej.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Ale wy dzięki niemu jesteście w Chrystusie Jezusie, który stał się dla nas mądrością od Boga i sprawiedliwością, i poświęceniem, i odkupieniem,
I Kor 1:30


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić