„Więc jego uczniowie podeszli i obudzili go, mówiąc: Panie, ratuj nas, giniemy.”

Nowa Biblia Gdańska: Dobra Nowina spisana przez Mateusza 8,25

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 32:17

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
32:1
Jacob quoque abiit itinere quo cperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.
32:2
Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
32:3
Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :
32:4
prcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in prsentem diem.
32:5
Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
32:6
Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
32:7
Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,
32:8
dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, qu relicta est, salvabitur.
32:9
Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tu, et benefaciam tibi :
32:10
minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.
32:11
Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
32:12
Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, qu pr multitudine numerari non potest.
32:13
Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his qu habebat, munera Esau fratri suo,
32:14
capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
32:15
camelos ftas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
32:16
Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.
32:17
Et prcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista qu sequeris ?
32:18
respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
32:19
Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.
32:20
Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus qu prcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.
32:21
Prcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
32:22
Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.
32:23
Traductisque omnibus qu ad se pertinebant,
32:24
mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
32:25
Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.
32:26
Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
32:27
Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.
32:28
At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Isral : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prvalebis ?
32:29
Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.
32:30
Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
32:31
Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.
32:32
Quam ob causam non comedunt nervum filii Isral, qui emarcuit in femore Jacob, usque in prsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Błogosławiony niech będzie Bóg i Ojciec Pana naszego Jezusa Chrystusa, który nas ubłogosławił w Chrystusie wszelkim duchowym błogosławieństwem niebios.
Efez 1:3

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Zwrot "Bądź mężny" użyty jest 16 razy w Starym Testamencie.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Ale Pan stał przy mnie i dodał mi sił, aby przeze mnie dopełnione było zwiastowanie ewangelii, i aby je słyszeli wszyscy poganie; i zostałem wyrwany z paszczy lwiej.
II Tym 4:17


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić