Clementine Vulgate
Księga Psalmów 91:2

Tytuł oryginalny
Liber Psalmorum91:1

Psalmus cantici, in die sabbati.
91:2

[Bonum est confiteri Domino,et psallere nomini tuo, Altissime :
91:3

ad annuntiandum mane misericordiam tuam,et veritatem tuam per noctem,
91:4

in decachordo, psalterio ;cum cantico, in cithara.
91:5

Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;et in operibus manuum tuarum exsultabo.
91:6

Quam magnificata sunt opera tua, Domine !nimis profund fact sunt cogitationes tu.
91:7

Vir insipiens non cognoscet,et stultus non intelliget hc.
91:8

Cum exorti fuerint peccatores sicut fnum,et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,ut intereant in sculum sculi :
91:9

tu autem Altissimus in ternum, Domine.
91:10

Quoniam ecce inimici tui, Domine,quoniam ecce inimici tui peribunt ;et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
91:11

Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum,et senectus mea in misericordia uberi.
91:12

Et despexit oculus meus inimicos meos,et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
91:13

Justus ut palma florebit ;sicut cedrus Libani multiplicabitur.
91:14

Plantati in domo Domini,in atriis domus Dei nostri florebunt.
91:15

Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi,et bene patientes erunt :
91:16

ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster,et non est iniquitas in eo.]