[Exsultate Deo adjutori nostro ;jubilate Deo Jacob.
80:3
Sumite psalmum, et date tympanum ;psalterium jucundum cum cithara.
80:4
Buccinate in neomenia tuba,in insigni die solemnitatis vestr :
80:5
quia prceptum in Isral est,et judicium Deo Jacob.
80:6
Testimonium in Joseph posuit illud,cum exiret de terra gypti ;linguam quam non noverat, audivit.
80:7
Divertit ab oneribus dorsum ejus ;manus ejus in cophino servierunt.
80:8
In tribulatione invocasti me, et liberavi te.Exaudivi te in abscondito tempestatis ;probavi te apud aquam contradictionis.
80:9
Audi, populus meus, et contestabor te.Isral, si audieris me,
80:10
non erit in te deus recens,neque adorabis deum alienum.
80:11
Ego enim sum Dominus Deus tuus,qui eduxi te de terra gypti.Dilata os tuum, et implebo illud.
80:12
Et non audivit populus meus vocem meam,et Isral non intendit mihi.
80:13
Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ;ibunt in adinventionibus suis.
80:14
Si populus meus audisset me,Isral si in viis meis ambulasset,
80:15
pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,et super tribulantes eos misissem manum meam.
80:16
Inimici Domini mentiti sunt ei,et erit tempus eorum in scula.
80:17
Et cibavit eos ex adipe frumenti,et de petra melle saturavit eos.]
Link do wersetu
Przy pomocy poniższego formularza możesz wygenerować link odnośnika do tej strony. Można także wygenerować nim kod HTML odnośnika.
Nawigacja
Wczytywanie listy ksiąg ...
Nie bój się! - Werset na dziś
Wersety o pokoju na 365 dni w roku!
I rzekł do nich Jozue: Nie bójcie się i nie lękajcie się, bądźcie silni i odważni, bo tak uczyni Pan wszystkim waszym nieprzyjaciołom, z którymi będziecie walczyć. Joz 10:25
W Chrystusie
Bo zakon Ducha, który daje życie w Chrystusie Jezusie, uwolnił cię od zakonu grzechu i śmierci. Rzym 8:2