Clementine VulgateKsięga Psalmów 73:19 ...
Tytuł oryginalny
Liber Psalmorum 73:1
Intellectus Asaph. [Ut quid, Deus, repulisti in finem,iratus est furor tuus super oves pascu tu ?
73:2
Memor esto congregationis tu,quam possedisti ab initio.Redemisti virgam hreditatis tu,mons Sion, in quo habitasti in eo.
73:3
Leva manus tuas in superbias eorum in finem :quanta malignatus est inimicus in sancto !
73:4
Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tu ;posuerunt signa sua, signa :
73:5
et non cognoverunt sicut in exitu super summum.Quasi in silva lignorum securibus
73:6
exciderunt januas ejus in idipsum ;in securi et ascia dejecerunt eam.
73:7
Incenderunt igni sanctuarium tuum ;in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
73:8
Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul :Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
73:9
Signa nostra non vidimus ;jam non est propheta ;et nos non cognoscet amplius.
73:10
Usquequo, Deus, improperabit inimicus ?irritat adversarius nomen tuum in finem ?
73:11
Ut quid avertis manum tuam,et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?
73:12
Deus autem rex noster ante scula :operatus est salutem in medio terr.
73:13
Tu confirmasti in virtute tua mare ;contribulasti capita draconum in aquis.
73:14
Tu confregisti capita draconis ;dedisti eum escam populis thiopum.
73:15
Tu dirupisti fontes et torrentes ;tu siccasti fluvios Ethan.
73:16
Tuus est dies, et tua est nox ;tu fabricatus es auroram et solem.
73:17
Tu fecisti omnes terminos terr ;statem et ver tu plasmasti ea.
73:18
Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino,et populus insipiens incitavit nomen tuum.
73:19
Ne tradas bestiis animas confitentes tibi,et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
73:20
Respice in testamentum tuum,quia repleti sunt qui obscurati sunt terr domibus iniquitatum.
73:21
Ne avertatur humilis factus confusus ;pauper et inops laudabunt nomen tuum.
73:22
Exsurge, Deus, judica causam tuam ;memor esto improperiorum tuorum,eorum qu ab insipiente sunt tota die.
73:23
Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum :superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.]