Clementine Vulgate
Księga Psalmów 72:20

Tytuł oryginalny
Liber Psalmorum72:1

Psalmus Asaph. [Quam bonus Isral Deus,his qui recto sunt corde !
72:2

Mei autem pene moti sunt pedes,pene effusi sunt gressus mei :
72:3

quia zelavi super iniquos,pacem peccatorum videns.
72:4

Quia non est respectus morti eorum,et firmamentum in plaga eorum.
72:5

In labore hominum non sunt,et cum hominibus non flagellabuntur.
72:6

Ideo tenuit eos superbia ;operti sunt iniquitate et impietate sua.
72:7

Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;transierunt in affectum cordis.
72:8

Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;iniquitatem in excelso locuti sunt.
72:9

Posuerunt in clum os suum,et lingua eorum transivit in terra.
72:10

Ideo convertetur populus meus hic,et dies pleni invenientur in eis.
72:11

Et dixerunt : Quomodo scit Deus,et si est scientia in excelso ?
72:12

Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sculoobtinuerunt divitias.
72:13

Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,et lavi inter innocentes manus meas,
72:14

et fui flagellatus tota die,et castigatio mea in matutinis.
72:15

Si dicebam : Narrabo sic ;ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
72:16

Existimabam ut cognoscerem hoc ;labor est ante me :
72:17

donec intrem in sanctuarium Dei,et intelligam in novissimis eorum.
72:18

Verumtamen propter dolos posuisti eis ;dejecisti eos dum allevarentur.
72:19

Quomodo facti sunt in desolationem ?subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
72:20

Velut somnium surgentium, Domine,in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
72:21

Quia inflammatum est cor meum,et renes mei commutati sunt ;
72:22

et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
72:23

ut jumentum factus sum apud te,et ego semper tecum.
72:24

Tenuisti manum dexteram meam,et in voluntate tua deduxisti me,et cum gloria suscepisti me.
72:25

Quid enim mihi est in clo ?et a te quid volui super terram ?
72:26

Defecit caro mea et cor meum ;Deus cordis mei, et pars mea, Deus in ternum.
72:27

Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
72:28

Mihi autem adhrere Deo bonum est ;ponere in Domino Deo spem meam :ut annuntiem omnes prdicationes tuasin portis fili Sion.]