Clementine Vulgate
Księga Psalmów 32:3

Tytuł oryginalny
Liber Psalmorum32:1

Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino ;rectos decet collaudatio.
32:2

Confitemini Domino in cithara ;in psalterio decem chordarum psallite illi.
32:3

Cantate ei canticum novum ;bene psallite ei in vociferatione.
32:4

Quia rectum est verbum Domini,et omnia opera ejus in fide.
32:5

Diligit misericordiam et judicium ;misericordia Domini plena est terra.
32:6

Verbo Domini cli firmati sunt,et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
32:7

Congregans sicut in utre aquas maris ;ponens in thesauris abyssos.
32:8

Timeat Dominum omnis terra ;ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
32:9

Quoniam ipse dixit, et facta sunt ;ipse mandavit et creata sunt.
32:10

Dominus dissipat consilia gentium ;reprobat autem cogitationes populorum,et reprobat consilia principum.
32:11

Consilium autem Domini in ternum manet ;cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
32:12

Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ;populus quem elegit in hreditatem sibi.
32:13

De clo respexit Dominus ;vidit omnes filios hominum.
32:14

De prparato habitaculo suorespexit super omnes qui habitant terram :
32:15

qui finxit sigillatim corda eorum ;qui intelligit omnia opera eorum.
32:16

Non salvatur rex per multam virtutem,et gigas non salvabitur in multitudine virtutis su.
32:17

Fallax equus ad salutem ;in abundantia autem virtutis su non salvabitur.
32:18

Ecce oculi Domini super metuentes eum,et in eis qui sperant super misericordia ejus :
32:19

ut eruat a morte animas eorum,et alat eos in fame.
32:20

Anima nostra sustinet Dominum,quoniam adjutor et protector noster est.
32:21

Quia in eo ltabitur cor nostrum,et in nomine sancto ejus speravimus.
32:22

Fiat misericordia tua, Domine, super nos,quemadmodum speravimus in te.]