Clementine Vulgate
Księga Psalmów 24:1

Tytuł oryginalny
Liber Psalmorum24:1

In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam :
24:2

Deus meus, in te confido ; non erubescam.
24:3

Neque irrideant me inimici mei :etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
24:4

Confundantur omnes iniqua agentes supervacue.Vias tuas, Domine, demonstra mihi,et semitas tuas edoce me.
24:5

Dirige me in veritate tua, et doce me,quia tu es Deus salvator meus,et te sustinui tota die.
24:6

Reminiscere miserationum tuarum, Domine,et misericordiarum tuarum qu a sculo sunt.
24:7

Delicta juventutis me, et ignorantias meas, ne memineris.Secundum misericordiam tuam memento mei tu,propter bonitatem tuam, Domine.
24:8

Dulcis et rectus Dominus ;propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
24:9

Diriget mansuetos in judicio ;docebit mites vias suas.
24:10

Univers vi Domini, misericordia et veritas,requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
24:11

Propter nomen tuum, Domine,propitiaberis peccato meo ; multum est enim.
24:12

Quis est homo qui timet Dominum ?legem statuit ei in via quam elegit.
24:13

Anima ejus in bonis demorabitur,et semen ejus hreditabit terram.
24:14

Firmamentum est Dominus timentibus eum ;et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
24:15

Oculi mei semper ad Dominum,quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
24:16

Respice in me, et miserere mei,quia unicus et pauper sum ego.
24:17

Tribulationes cordis mei multiplicat sunt :de necessitatibus meis erue me.
24:18

Vide humilitatem meam et laborem meum,et dimitte universa delicta mea.
24:19

Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt,et odio iniquo oderunt me.
24:20

Custodi animam meam, et erue me :non erubescam, quoniam speravi in te.
24:21

Innocentes et recti adhserunt mihi,quia sustinui te.
24:22

Libera, Deus, Isralex omnibus tribulationibus suis.]