Clementine Vulgate
Księga Psalmów 138:3

Tytuł oryginalny
Liber Psalmorum138:1

In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me ;
138:2

tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
138:3

Intellexisti cogitationes meas de longe ;semitam meam et funiculum meum investigasti :
138:4

et omnes vias meas prvidisti,quia non est sermo in lingua mea.
138:5

Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,novissima et antiqua.Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
138:6

Mirabilis facta est scientia tua ex me ;confortata est, et non potero ad eam.
138:7

Quo ibo a spiritu tuo ?et quo a facie tua fugiam ?
138:8

Si ascendero in clum, tu illic es ;si descendero in infernum, ades.
138:9

Si sumpsero pennas meas diluculo,et habitavero in extremis maris,
138:10

etenim illuc manus tua deducet me,et tenebit me dextera tua.
138:11

Et dixi : Forsitan tenebr conculcabunt me ;et nox illuminatio mea in deliciis meis.
138:12

Quia tenebr non obscurabuntur a te,et nox sicut dies illuminabitur :sicut tenebr ejus, ita et lumen ejus.
138:13

Quia tu possedisti renes meos ;suscepisti me de utero matris me.
138:14

Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
138:15

Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;et substantia mea in inferioribus terr.
138:16

Imperfectum meum viderunt oculi tui,et in libro tuo omnes scribentur.Dies formabuntur, et nemo in eis.
138:17

Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;nimis confortatus est principatus eorum.
138:18

Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
138:19

Si occideris, Deus, peccatores,viri sanguinum, declinate a me :
138:20

quia dicitis in cogitatione :Accipient in vanitate civitates tuas.
138:21

Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,et super inimicos tuos tabescebam ?
138:22

Perfecto odio oderam illos,et inimici facti sunt mihi.
138:23

Proba me, Deus, et scito cor meum ;interroga me, et cognosce semitas meas.
138:24

Et vide si via iniquitatis in me est,et deduc me in via terna.]