„Potem poszedłem w okolice Syrii i Cylicji;”

Biblia Przekład Toruński: List do Galacjan 1,21

Clementine Vulgate
Księga Psalmów 118:34

Tytuł oryginalny
Liber Psalmorum
118:1
Alleluja. [ Aleph Beati immaculati in via,qui ambulant in lege Domini.
118:2
Beati qui scrutantur testimonia ejus ;in toto corde exquirunt eum.
118:3
Non enim qui operantur iniquitatemin viis ejus ambulaverunt.
118:4
Tu mandasti mandata tuacustodiri nimis.
118:5
Utinam dirigantur vi mead custodiendas justificationes tuas.
118:6
Tunc non confundar,cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
118:7
Confitebor tibi in directione cordis,in eo quod didici judicia justiti tu.
118:8
Justificationes tuas custodiam ;non me derelinquas usquequaque.
118:9
Beth In quo corrigit adolescentior viam suam ?in custodiendo sermones tuos.
118:10
In toto corde meo exquisivi te ;ne repellas me a mandatis tuis.
118:11
In corde meo abscondi eloquia tua,ut non peccem tibi.
118:12
Benedictus es, Domine ;doce me justificationes tuas.
118:13
In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
118:14
In via testimoniorum tuorum delectatus sum,sicut in omnibus divitiis.
118:15
In mandatis tuis exercebor,et considerabo vias tuas.
118:16
In justificationibus tuis meditabor :non obliviscar sermones tuos.
118:17
Ghimel Retribue servo tuo, vivifica me,et custodiam sermones tuos.
118:18
Revela oculos meos,et considerabo mirabilia de lege tua.
118:19
Incola ego sum in terra :non abscondas a me mandata tua.
118:20
Concupivit anima meadesiderare justificationes tuas in omni tempore.
118:21
Increpasti superbos ;maledicti qui declinant a mandatis tuis.
118:22
Aufer a me opprobrium et contemptum,quia testimonia tua exquisivi.
118:23
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ;servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
118:24
Nam et testimonia tua meditatio mea est,et consilium meum justificationes tu.
118:25
Daleth Adhsit pavimento anima mea :vivifica me secundum verbum tuum.
118:26
Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ;doce me justificationes tuas.
118:27
Viam justificationum tuarum instrue me,et exercebor in mirabilibus tuis.
118:28
Dormitavit anima mea pr tdio :confirma me in verbis tuis.
118:29
Viam iniquitatis amove a me,et de lege tua miserere mei.
118:30
Viam veritatis elegi ;judicia tua non sum oblitus.
118:31
Adhsi testimoniis tuis, Domine ;noli me confundere.
118:32
Viam mandatorum tuorum cucurri,cum dilatasti cor meum.
118:33
He Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum,et exquiram eam semper.
118:34
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam,et custodiam illam in toto corde meo.
118:35
Deduc me in semitam mandatorum tuorum,quia ipsam volui.
118:36
Inclina cor meum in testimonia tua,et non in avaritiam.
118:37
Averte oculos meos, ne videant vanitatem ;in via tua vivifica me.
118:38
Statue servo tuo eloquium tuumin timore tuo.
118:39
Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum,quia judicia tua jucunda.
118:40
Ecce concupivi mandata tua :in quitate tua vivifica me.
118:41
Vau Et veniat super me misericordia tua, Domine ;salutare tuum secundum eloquium tuum.
118:42
Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,quia speravi in sermonibus tuis.
118:43
Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,quia in judiciis tuis supersperavi.
118:44
Et custodiam legem tuam semper,in sculum et in sculum sculi.
118:45
Et ambulabam in latitudine,quia mandata tua exquisivi.
118:46
Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum,et non confundebar.
118:47
Et meditabar in mandatis tuis,qu dilexi.
118:48
Et levavi manus meas ad mandata tua, qu dilexi,et exercebar in justificationibus tuis.
118:49
Zain Memor esto verbi tui servo tuo,in quo mihi spem dedisti.
118:50
Hc me consolata est in humilitate mea,quia eloquium tuum vivificavit me.
118:51
Superbi inique agebant usquequaque ;a lege autem tua non declinavi.
118:52
Memor fui judiciorum tuorum a sculo, Domine,et consolatus sum.
118:53
Defectio tenuit me,pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
118:54
Cantabiles mihi erant justificationes tuin loco peregrinationis me.
118:55
Memor fui nocte nominis tui, Domine,et custodivi legem tuam.
118:56
Hc facta est mihi,quia justificationes tuas exquisivi.
118:57
Heth Portio mea, Domine,dixi custodire legem tuam.
118:58
Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ;miserere mei secundum eloquium tuum.
118:59
Cogitavi vias meas,et converti pedes meos in testimonia tua.
118:60
Paratus sum, et non sum turbatus,ut custodiam mandata tua.
118:61
Funes peccatorum circumplexi sunt me,et legem tuam non sum oblitus.
118:62
Media nocte surgebam ad confitendum tibi,super judicia justificationis tu.
118:63
Particeps ego sum omnium timentium te,et custodientium mandata tua.
118:64
Misericordia tua, Domine, plena est terra ;justificationes tuas doce me.
118:65
Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,secundum verbum tuum.
118:66
Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,quia mandatis tuis credidi.
118:67
Priusquam humiliarer ego deliqui :propterea eloquium tuum custodivi.
118:68
Bonus es tu, et in bonitate tuadoce me justificationes tuas.
118:69
Multiplicata est super me iniquitas superborum ;ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
118:70
Coagulatum est sicut lac cor eorum ;ego vero legem tuam meditatus sum.
118:71
Bonum mihi quia humiliasti me,ut discam justificationes tuas.
118:72
Bonum mihi lex oris tui,super millia auri et argenti.
118:73
Jod Manus tu fecerunt me, et plasmaverunt me :da mihi intellectum, et discam mandata tua.
118:74
Qui timent te videbunt me et ltabuntur,quia in verba tua supersperavi.
118:75
Cognovi, Domine, quia quitas judicia tua,et in veritate tua humiliasti me.
118:76
Fiat misericordia tua ut consoletur me,secundum eloquium tuum servo tuo.
118:77
Veniant mihi miserationes tu, et vivam,quia lex tua meditatio mea est.
118:78
Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ;ego autem exercebor in mandatis tuis.
118:79
Convertantur mihi timentes te,et qui noverunt testimonia tua.
118:80
Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,ut non confundar.
118:81
Caph Defecit in salutare tuum anima mea,et in verbum tuum supersperavi.
118:82
Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,dicentes : Quando consolaberis me ?
118:83
Quia factus sum sicut uter in pruina ;justificationes tuas non sum oblitus.
118:84
Quot sunt dies servi tui ?quando facies de persequentibus me judicium ?
118:85
Narraverunt mihi iniqui fabulationes,sed non ut lex tua.
118:86
Omnia mandata tua veritas :inique persecuti sunt me, adjuva me.
118:87
Paulominus consummaverunt me in terra ;ego autem non dereliqui mandata tua.
118:88
Secundum misericordiam tuam vivifica me,et custodiam testimonia oris tui.
118:89
Lamed In ternum, Domine,verbum tuum permanet in clo.
118:90
In generationem et generationem veritas tua ;fundasti terram, et permanet.
118:91
Ordinatione tua perseverat dies,quoniam omnia serviunt tibi.
118:92
Nisi quod lex tua meditatio mea est,tunc forte periissem in humilitate mea.
118:93
In ternum non obliviscar justificationes tuas,quia in ipsis vivificasti me.
118:94
Tuus sum ego ; salvum me fac :quoniam justificationes tuas exquisivi.
118:95
Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ;testimonia tua intellexi.
118:96
Omnis consummationis vidi finem,latum mandatum tuum nimis.
118:97
Mem Quomodo dilexi legem tuam, Domine !tota die meditatio mea est.
118:98
Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo,quia in ternum mihi est.
118:99
Super omnes docentes me intellexi,quia testimonia tua meditatio mea est.
118:100
Super senes intellexi,quia mandata tua qusivi.
118:101
Ab omni via mala prohibui pedes meos,ut custodiam verba tua.
118:102
A judiciis tuis non declinavi,quia tu legem posuisti mihi.
118:103
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua !super mel ori meo.
118:104
A mandatis tuis intellexi ;propterea odivi omnem viam iniquitatis.
118:105
Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum,et lumen semitis meis.
118:106
Juravi et statuicustodire judicia justiti tu.
118:107
Humiliatus sum usquequaque, Domine ;vivifica me secundum verbum tuum.
118:108
Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine,et judicia tua doce me.
118:109
Anima mea in manibus meis semper,et legem tuam non sum oblitus.
118:110
Posuerunt peccatores laqueum mihi,et de mandatis tuis non erravi.
118:111
Hreditate acquisivi testimonia tua in ternum,quia exsultatio cordis mei sunt.
118:112
Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in ternum,propter retributionem.
118:113
Samech Iniquos odio habui,et legem tuam dilexi.
118:114
Adjutor et susceptor meus es tu,et in verbum tuum supersperavi.
118:115
Declinate a me, maligni,et scrutabor mandata Dei mei.
118:116
Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam,et non confundas me ab exspectatione mea.
118:117
Adjuva me, et salvus ero,et meditabor in justificationibus tuis semper.
118:118
Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis,quia injusta cogitatio eorum.
118:119
Prvaricantes reputavi omnes peccatores terr ;ideo dilexi testimonia tua.
118:120
Confige timore tuo carnes meas ;a judiciis enim tuis timui.
118:121
Ain Feci judicium et justitiam :non tradas me calumniantibus me.
118:122
Suscipe servum tuum in bonum :non calumnientur me superbi.
118:123
Oculi mei defecerunt in salutare tuum,et in eloquium justiti tu.
118:124
Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam,et justificationes tuas doce me.
118:125
Servus tuus sum ego : da mihi intellectum,ut sciam testimonia tua.
118:126
Tempus faciendi, Domine :dissipaverunt legem tuam.
118:127
Ideo dilexi mandata tuasuper aurum et topazion.
118:128
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ;omnem viam iniquam odio habui.
118:129
Phe Mirabilia testimonia tua :ideo scrutata est ea anima mea.
118:130
Declaratio sermonum tuorum illuminat,et intellectum dat parvulis.
118:131
Os meum aperui, et attraxi spiritum :quia mandata tua desiderabam.
118:132
Aspice in me, et miserere mei,secundum judicium diligentium nomen tuum.
118:133
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,et non dominetur mei omnis injustitia.
118:134
Redime me a calumniis hominumut custodiam mandata tua.
118:135
Faciem tuam illumina super servum tuum,et doce me justificationes tuas.
118:136
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei,quia non custodierunt legem tuam.
118:137
Sade Justus es, Domine,et rectum judicium tuum.
118:138
Mandasti justitiam testimonia tua,et veritatem tuam nimis.
118:139
Tabescere me fecit zelus meus,quia obliti sunt verba tua inimici mei.
118:140
Ignitum eloquium tuum vehementer,et servus tuus dilexit illud.
118:141
Adolescentulus sum ego et contemptus ;justificationes tuas non sum oblitus.
118:142
Justitia tua, justitia in ternum,et lex tua veritas.
118:143
Tribulatio et angustia invenerunt me ;mandata tua meditatio mea est.
118:144
quitas testimonia tua in ternum :intellectum da mihi, et vivam.
118:145
Coph Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ;justificationes tuas requiram.
118:146
Clamavi ad te ; salvum me fac :ut custodiam mandata tua.
118:147
Prveni in maturitate, et clamavi :quia in verba tua supersperavi.
118:148
Prvenerunt oculi mei ad te diluculo,ut meditarer eloquia tua.
118:149
Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,et secundum judicium tuum vivifica me.
118:150
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati :a lege autem tua longe facti sunt.
118:151
Prope es tu, Domine,et omnes vi tu veritas.
118:152
Initio cognovi de testimoniis tuis,quia in ternum fundasti ea.
118:153
Res Vide humilitatem meam, et eripe me,quia legem tuam non sum oblitus.
118:154
Judica judicium meum, et redime me :propter eloquium tuum vivifica me.
118:155
Longe a peccatoribus salus,quia justificationes tuas non exquisierunt.
118:156
Misericordi tu mult, Domine ;secundum judicium tuum vivifica me.
118:157
Multi qui persequuntur me, et tribulant me ;a testimoniis tuis non declinavi.
118:158
Vidi prvaricantes et tabescebam,quia eloquia tua non custodierunt.
118:159
Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine :in misericordia tua vivifica me.
118:160
Principium verborum tuorum veritas ;in ternum omnia judicia justiti tu.
118:161
Sin Principes persecuti sunt me gratis,et a verbis tuis formidavit cor meum.
118:162
Ltabor ego super eloquia tua,sicut qui invenit spolia multa.
118:163
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,legem autem tuam dilexi.
118:164
Septies in die laudem dixi tibi,super judicia justiti tu.
118:165
Pax multa diligentibus legem tuam,et non est illis scandalum.
118:166
Exspectabam salutare tuum, Domine,et mandata tua dilexi.
118:167
Custodivit anima mea testimonia tua,et dilexit ea vehementer.
118:168
Servavi mandata tua et testimonia tua,quia omnes vi me in conspectu tuo.
118:169
Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ;juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
118:170
Intret postulatio mea in conspectu tuo ;secundum eloquium tuum eripe me.
118:171
Eructabunt labia mea hymnum,cum docueris me justificationes tuas.
118:172
Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,quia omnia mandata tua quitas.
118:173
Fiat manus tua ut salvet me,quoniam mandata tua elegi.
118:174
Concupivi salutare tuum, Domine,et lex tua meditatio mea est.
118:175
Vivet anima mea, et laudabit te,et judicia tua adjuvabunt me.
118:176
Erravi sicut ovis qu periit : qure servum tuum,quia mandata tua non sum oblitus.]

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bójcie się; jesteście więcej warci niż wiele wróbli.
Mat 10:31

W Chrystusie

W nim było życie, a życie było światłością ludzi.
Jan 1:4

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Ostatnim fragmentem w Biblii, w którym widzimy Arkę Przymierza jest (II Kron 35,3) kiedy Bóg powiedział Lewitom aby umieścili ją w Świątyni którą zbudował Salomon.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Gdy biedacy i ubodzy szukają wody, a nie ma jej, gdy ich język usycha z pragnienia, Ja, Pan, ich wysłucham, Ja, Bóg Izraela, ich nie opuszczę.
Iz 41:17


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić