Clementine Vulgate
Księga Psalmów 106:30

Tytuł oryginalny
Liber Psalmorum106:1

Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in sculum misericordia ejus.
106:2

Dicant qui redempti sunt a Domino,quos redemit de manu inimici,et de regionibus congregavit eos,
106:3

a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
106:4

Erraverunt in solitudine, in inaquoso ;viam civitatis habitaculi non invenerunt.
106:5

Esurientes et sitientes,anima eorum in ipsis defecit.
106:6

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,et de necessitatibus eorum eripuit eos ;
106:7

et deduxit eos in viam rectam,ut irent in civitatem habitationis.
106:8

Confiteantur Domino misericordi ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.
106:9

Quia satiavit animam inanem,et animam esurientem satiavit bonis.
106:10

Sedentes in tenebris et umbra mortis ;vinctos in mendicitate et ferro.
106:11

Quia exacerbaverunt eloquia Dei,et consilium Altissimi irritaverunt.
106:12

Et humiliatum est in laboribus cor eorum ;infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
106:13

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;et de necessitatibus eorum liberavit eos.
106:14

Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis,et vincula eorum dirupit.
106:15

Confiteantur Domino misericordi ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.
106:16

Quia contrivit portas reas,et vectes ferreos confregit.
106:17

Suscepit eos de via iniquitatis eorum ;propter injustitias enim suas humiliati sunt.
106:18

Omnem escam abominata est anima eorum,et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
106:19

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,et de necessitatibus eorum liberavit eos.
106:20

Misit verbum suum, et sanavit eos,et eripuit eos de interitionibus eorum.
106:21

Confiteantur Domino misericordi ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.
106:22

Et sacrificent sacrificium laudis,et annuntient opera ejus in exsultatione.
106:23

Qui descendunt mare in navibus,facientes operationem in aquis multis :
106:24

ipsi viderunt opera Domini,et mirabilia ejus in profundo.
106:25

Dixit, et stetit spiritus procell,et exaltati sunt fluctus ejus.
106:26

Ascendunt usque ad clos, et descendunt usque ad abyssos ;anima eorum in malis tabescebat.
106:27

Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius,et omnis sapientia eorum devorata est.
106:28

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;et de necessitatibus eorum eduxit eos.
106:29

Et statuit procellam ejus in auram,et siluerunt fluctus ejus.
106:30

Et ltati sunt quia siluerunt ;et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
106:31

Confiteantur Domino misericordi ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.
106:32

Et exaltent eum in ecclesia plebis,et in cathedra seniorum laudent eum.
106:33

Posuit flumina in desertum,et exitus aquarum in sitim ;
106:34

terram fructiferam in salsuginem,a malitia inhabitantium in ea.
106:35

Posuit desertum in stagna aquarum,et terram sine aqua in exitus aquarum.
106:36

Et collocavit illic esurientes,et constituerunt civitatem habitationis :
106:37

et seminaverunt agros et plantaverunt vineas,et fecerunt fructum nativitatis.
106:38

Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ;et jumenta eorum non minoravit.
106:39

Et pauci facti sunt et vexati sunt,a tribulatione malorum et dolore.
106:40

Effusa est contemptio super principes :et errare fecit eos in invio, et non in via.
106:41

Et adjuvit pauperem de inopia,et posuit sicut oves familias.
106:42

Videbunt recti, et ltabuntur ;et omnis iniquitas oppilabit os suum.
106:43

Quis sapiens, et custodiet hc,et intelliget misericordias Domini ?]