„Reszta Żydów, którzy mieszkali w państwach króla, zgromadziła się i stanęła w obronie swego życia. I uwolnili się od wrogów, i zabili nienawidzących ich siedemdziesiąt pięć tysięcy, ale na majątek ich nie wyciągnęli ręki.”
Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
101:2
[Domine, exaudi orationem meam,et clamor meus ad te veniat.
101:3
Non avertas faciem tuam a me :in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ;in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
101:4
Quia defecerunt sicut fumus dies mei,et ossa mea sicut cremium aruerunt.
101:5
Percussus sum ut fnum, et aruit cor meum,quia oblitus sum comedere panem meum.
101:6
A voce gemitus meiadhsit os meum carni me.
101:7
Similis factus sum pellicano solitudinis ;factus sum sicut nycticorax in domicilio.
101:8
Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
101:9
Tota die exprobrabant mihi inimici mei,et qui laudabant me adversum me jurabant :
101:10
quia cinerem tamquam panem manducabam,et potum meum cum fletu miscebam,
101:11
a facie ir et indignationis tu :quia elevans allisisti me.
101:12
Dies mei sicut umbra declinaverunt,et ego sicut fnum arui.
101:13
Tu autem, Domine, in ternum permanes,et memoriale tuum in generationem et generationem.
101:14
Tu exsurgens misereberis Sion,quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :
101:15
quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus,et terr ejus miserebuntur.
101:16
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,et omnes reges terr gloriam tuam :
101:17
quia dificavit Dominus Sion,et videbitur in gloria sua.
101:18
Respexit in orationem humiliumet non sprevit precem eorum.
101:19
Scribantur hc in generatione altera,et populus qui creabitur laudabit Dominum.
101:20
Quia prospexit de excelso sancto suo ;Dominus de clo in terram aspexit :
101:21
ut audiret gemitus compeditorum ;ut solveret filios interemptorum :
101:22
ut annuntient in Sion nomen Domini,et laudem ejus in Jerusalem :
101:23
in conveniendo populos in unum, et reges,ut serviant Domino.
101:24
Respondit ei in via virtutis su :Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :
101:25
ne revoces me in dimidio dierum meorum,in generationem et generationem anni tui.
101:26
Initio tu, Domine, terram fundasti,et opera manuum tuarum sunt cli.
101:27
Ipsi peribunt, tu autem permanes ;et omnes sicut vestimentum veterascent.Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;
101:28
tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
101:29
Filii servorum tuorum habitabunt,et semen eorum in sculum dirigetur.]
Link do wersetu
Przy pomocy poniższego formularza możesz wygenerować link odnośnika do tej strony. Można także wygenerować nim kod HTML odnośnika.
Nawigacja
Wczytywanie listy ksiąg ...
Nie bój się! - Werset na dziś
Wersety o pokoju na 365 dni w roku!
I rzekł Pan do Jozuego: Nie bój się i Nie lękaj się! Weź z sobą cały zbrojny lud, powstań i wyrusz do Aj. Patrz, oto Ja wydam w twoje ręce króla Aj z jego ludem, miastem i ziemią. Joz 8:1
W Chrystusie
Ale weźmiecie moc Ducha Świętego, kiedy zstąpi na was, i będziecie mi świadkami w Jerozolimie i w całej Judei, i w Samarii, i aż po krańce ziemi. Dz 1:8