Clementine Vulgate
Księga Przysłów 31:1

Tytuł oryginalny
Liber Proverbiorum31:1

Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
31:2

[Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ?quid, dilecte votorum meorum ?
31:3

Ne dederis mulieribus substantiam tuam,et divitias tuas ad delendos reges.
31:4

Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum,quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;
31:5

et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum,et mutent causam filiorum pauperis.
31:6

Date siceram mrentibus,et vinum his qui amaro sunt animo.
31:7

Bibant, et obliviscantur egestatis su,et doloris sui non recordentur amplius.
31:8

Aperi os tuum muto,et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
31:9

Aperi os tuum, decerne quod justum est,et judica inopem et pauperem.]
31:10

[Mulierem fortem quis inveniet ?procul et de ultimis finibus pretium ejus.
31:11

Confidit in ea cor viri sui,et spoliis non indigebit.
31:12

Reddet ei bonum, et non malum,omnibus diebus vit su.
31:13

Qusivit lanam et linum,et operata est consilia manuum suarum.
31:14

Facta est quasi navis institoris,de longe portans panem suum.
31:15

Et de nocte surrexit,deditque prdam domesticis suis,et cibaria ancillis suis.
31:16

Consideravit agrum, et emit eum ;de fructu manuum suarum plantavit vineam.
31:17

Accinxit fortitudine lumbos suos,et roboravit brachium suum.
31:18

Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ;non extinguetur in nocte lucerna ejus.
31:19

Manum suam misit ad fortia,et digiti ejus apprehenderunt fusum.
31:20

Manum suam aperuit inopi,et palmas suas extendit ad pauperem.
31:21

Non timebit domui su a frigoribus nivis ;omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
31:22

Stragulatam vestem fecit sibi ;byssus et purpura indumentum ejus.
31:23

Nobilis in portis vir ejus,quando sederit cum senatoribus terr.
31:24

Sindonem fecit, et vendidit,et cingulum tradidit Chanano.
31:25

Fortitudo et decor indumentum ejus,et ridebit in die novissimo.
31:26

Os suum aperuit sapienti,et lex clementi in lingua ejus.
31:27

Consideravit semitas domus su,et panem otiosa non comedit.
31:28

Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prdicaverunt ;vir ejus, et laudavit eam.
31:29

Mult fili congregaverunt divitias ;tu supergressa es universas.
31:30

Fallax gratia, et vana est pulchritudo :mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
31:31

Date ei de fructu manuum suarum,et laudent eam in portis opera ejus.]