Clementine VulgateKsięga Przysłów 2:12 ...
Tytuł oryginalny
Liber Proverbiorum 2:1
[Fili mi, si susceperis sermones meos,et mandata mea absconderis penes te :
2:2
ut audiat sapientiam auris tua,inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
2:3
Si enim sapientiam invocaveris,et inclinaveris cor tuum prudenti ;
2:4
si qusieris eam quasi pecuniam,et sicut thesauros effoderis illam :
2:5
tunc intelliges timorem Domini,et scientiam Dei invenies,
2:6
quia Dominus dat sapientiam,et ex ore ejus prudentia et scientia.
2:7
Custodiet rectorum salutem,et proteget gradientes simpliciter,
2:8
servans semitas justiti,et vias sanctorum custodiens.
2:9
Tunc intelliges justitiam, et judicium,et quitatem, et omnem semitam bonam.]
2:10
[Si intraverit sapientia cor tuum,et scientia anim tu placuerit,
2:11
consilium custodiet te,et prudentia servabit te :
2:12
ut eruaris a via mala,et ab homine qui perversa loquitur ;
2:13
qui relinquunt iter rectum,et ambulant per vias tenebrosas ;
2:14
qui ltantur cum malefecerint,et exsultant in rebus pessimis ;
2:15
quorum vi pervers sunt,et infames gressus eorum.
2:16
Ut eruaris a muliere aliena,et ab extranea qu mollit sermones suos,
2:17
et relinquit ducem pubertatis su,
2:18
et pacti Dei sui oblita est.Inclinata est enim ad mortem domus ejus,et ad inferos semit ipsius.
2:19
Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,nec apprehendent semitas vit.
2:20
Ut ambules in via bona,et calles justorum custodias :
2:21
qui enim recti sunt habitabunt in terra,et simplices permanebunt in ea ;
2:22
impii vero de terra perdentur,et qui inique agunt auferentur ex ea.]