Clementine VulgateKsięga Przysłów 17:1 ...
Tytuł oryginalny
Liber Proverbiorum 17:1
[Melior est buccella sicca cum gaudioquam domus plena victimis cum jurgio.
17:2
Servus sapiens dominabitur filiis stultis,et inter fratres hreditatem dividet.
17:3
Sicut igne probatur argentum et aurum camino,ita corda probat Dominus.
17:4
Malus obedit lingu iniqu,et fallax obtemperat labiis mendacibus.
17:5
Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus,et qui ruina ltatur alterius non erit impunitus.
17:6
Corona senum filii filiorum,et gloria filiorum patres eorum.
17:7
Non decent stultum verba composita,nec principem labium mentiens.
17:8
Gemma gratissima exspectatio prstolantis ;quocumque se vertit, prudenter intelligit.
17:9
Qui celat delictum qurit amicitias ;qui altero sermone repetit, separat fderatos.
17:10
Plus proficit correptio apud prudentem,quam centum plag apud stultum.
17:11
Semper jurgia qurit malus :angelus autem crudelis mittetur contra eum.
17:12
Expedit magis urs occurrere raptis ftibus,quam fatuo confidenti in stultitia sua.
17:13
Qui reddit mala pro bonis,non recedet malum de domo ejus.
17:14
Qui dimittit aquam caput est jurgiorum,et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]
17:15
[Qui justificat impium, et qui condemnat justum,abominabilis est uterque apud Deum.
17:16
Quid prodest stulto habere divitias,cum sapientiam emere non possit ?Qui altum facit domum suam qurit ruinam,et qui evitat discere incidet in mala.
17:17
Omni tempore diligit qui amicus est,et frater in angustiis comprobatur.
17:18
Stultus homo plaudet manibus,cum spoponderit pro amico suo.
17:19
Qui meditatur discordias diligit rixas,et qui exaltat ostium qurit ruinam.
17:20
Qui perversi cordis est non inveniet bonum,et qui vertit linguam incidet in malum.
17:21
Natus est stultus in ignominiam suam ;sed nec pater in fatuo ltabitur.
17:22
Animus gaudens tatem floridam facit ;spiritus tristis exsiccat ossa.
17:23
Munera de sinu impius accipit,ut pervertat semitas judicii.
17:24
In facie prudentis lucet sapientia ;oculi stultorum in finibus terr.
17:25
Ira patris filius stultus,et dolor matris qu genuit eum.
17:26
Non est bonum damnum inferre justo,nec percutere principem qui recta judicat.
17:27
Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est,et pretiosi spiritus vir eruditus.
17:28
Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur,et si compresserit labia sua, intelligens.]