Clementine VulgateKsięga Przysłów 14:1 ...
Tytuł oryginalny
Liber Proverbiorum 14:1
[Sapiens mulier dificat domum suam ;insipiens exstructam quoque manibus destruet.
14:2
Ambulans recto itinere, et timens Deum,despicitur ab eo qui infami graditur via.
14:3
In ore stulti virga superbi ;labia autem sapientium custodiunt eos.
14:4
Ubi non sunt boves, prsepe vacuum est ;ubi autem plurim segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
14:5
Testis fidelis non mentitur ;profert autem mendacium dolosus testis.
14:6
Qurit derisor sapientiam, et non invenit ;doctrina prudentium facilis.
14:7
Vade contra virum stultum,et nescit labia prudenti.
14:8
Sapientia callidi est intelligere viam suam,et imprudentia stultorum errans.
14:9
Stultus illudet peccatum,et inter justos morabitur gratia.
14:10
Cor quod novit amaritudinem anim su,in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
14:11
Domus impiorum delebitur :tabernacula vero justorum germinabunt.
14:12
Est via qu videtur homini justa,novissima autem ejus deducunt ad mortem.
14:13
Risus dolore miscebitur,et extrema gaudii luctus occupat.
14:14
Viis suis replebitur stultus,et super eum erit vir bonus.]
14:15
[Innocens credit omni verbo ;astutus considerat gressus suos.Filio doloso nihil erit boni ;servo autem sapienti prosperi erunt actus,et dirigetur via ejus.
14:16
Sapiens timet, et declinat a malo ;stultus transilit, et confidit.
14:17
Impatiens operabitur stultitiam,et vir versutus odiosus est.
14:18
Possidebunt parvuli stultitiam,et exspectabunt astuti scientiam.
14:19
Jacebunt mali ante bonos,et impii ante portas justorum.
14:20
Etiam proximo suo pauper odiosus erit :amici vero divitum multi.
14:21
Qui despicit proximum suum peccat ;qui autem miseretur pauperis beatus erit.Qui credit in Domino misericordiam diligit.
14:22
Errant qui operantur malum ;misericordia et veritas prparant bona.
14:23
In omni opere erit abundantia ;ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
14:24
Corona sapientium diviti eorum ;fatuitas stultorum imprudentia.
14:25
Liberat animas testis fidelis,et profert mendacia versipellis.]
14:26
[In timore Domini fiducia fortitudinis,et filiis ejus erit spes.
14:27
Timor Domini fons vit,ut declinent a ruina mortis.
14:28
In multitudine populi dignitas regis,et in paucitate plebis ignominia principis.
14:29
Qui patiens est multa gubernatur prudentia ;qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
14:30
Vita carnium sanitas cordis ;putredo ossium invidia.
14:31
Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ;honorat autem eum qui miseretur pauperis.
14:32
In malitia sua expelletur impius :sperat autem justus in morte sua.
14:33
In corde prudentis requiescit sapientia,et indoctos quosque erudiet.
14:34
Justitia elevat gentem ;miseros autem facit populos peccatum.
14:35
Acceptus est regi minister intelligens ;iracundiam ejus inutilis sustinebit.]