„Miódeś znalazł, jedz, ileć potrzeba, byś snadź objadszy się go, nie zrzucił.”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Przysłów 25,16

Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 8:17

Tytuł oryginalny
Liber Deuteronomium
8:1
Omne mandatum, quod ego prcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.
8:2
Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent qu in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non.
8:3
Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
8:4
Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est :
8:5
ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,
8:6
ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.
8:7
Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi :
8:8
terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur : terram olei ac mellis,
8:9
ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris : cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus ris metalla fodiuntur :
8:10
ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
8:11
Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cremonias, quas ego prcipio tibi hodie :
8:12
ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras dificaveris, et habitaveris in eis,
8:13
habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,
8:14
elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra gypti, de domo servitutis,
8:15
et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et null omnino aqu : qui eduxit rivos de petra durissima,
8:16
et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,
8:17
ne diceres in corde tuo : Fortitudo mea, et robur manus me, hc mihi omnia prstiterunt :
8:18
sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi prbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut prsens indicat dies.
8:19
Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris : ecce nunc prdico tibi quod omnino dispereas.
8:20
Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł do niego: Nie bój się, gdyż nie dosięgnie cię ręka mojego ojca Saula; ty będziesz królem nad Izraelem, ja zaś będę drugim po tobie; także mój ojciec Saul wie o tym.
I Sam 23:17

W Chrystusie

A oni zwyciężyli go przez krew Baranka i przez słowo świadectwa swojego, i nie umiłowali życia swojego tak, by raczej je obrać niż śmierć.
Obj 12:11

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Siedmioro ludzi popełniło w Biblii samobójstwo: Zimri: (I Król 16:18), Judasz: (Mat 27:,3-5), Abimelech: (Sdz 9:53-54), Achitofel: (II Sam 17:23), Samson: (Sdz 16:25-30), Saul: (I Sam 31:4-5, I Kron 10:4-5), Człowiek który nosił zbroję Saula: (I Sam 31:5, I Kron 10:5).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Zaprawdę, zaprawdę, powiadam wam: Kto wierzy we mnie, ten także dokonywać będzie uczynków, które Ja czynię, i większe nad te czynić będzie; bo Ja idę do Ojca.
Jan 14:12


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić