Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 34:4
Tytuł oryginalnyLiber Deuteronomium
Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,
et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,
Dixitque Dominus ad eum : Hc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
et sepelivit eum in valle terr Moab contra Phogor : et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in prsentem diem.
Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.
Fleveruntque eum filii Isral in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapienti, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Isral, feceruntque sicut prcepit Dominus Moysi.
in omnibus signis atque portentis, qu misit per eum, ut faceret in terra gypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universque terr illius,
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?