Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 22:1
Tytuł oryginalnyLiber Deuteronomium
etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum : duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu qurat ea frater tuus, et recipiat.
Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, qu perierit : si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit hc.
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem : non tenebis eam cum filiis,
Cum dificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum : ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in prceps ruente.
Non seres vineam tuam altero semine : ne et sementis quam sevisti, et qu nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
qusieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem :
tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt :
imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam virginem : et ecce hc sunt signa virginitatis fili me. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis :
condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puell, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Isral : habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vit su.
ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur : quoniam fecit nefas in Isral, ut fornicaretur in domo patris sui : et auferes malum de medio tui.
Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera : et auferes malum de Isral.
Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,
educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir, quia humiliavit uxorem proximi sui : et auferes malum de medio tui.
Sin autem in agro repererit vir puellam, qu desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus :
puella nihil patietur, nec est rea mortis : quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.
Si invenerit vir puellam virginem, qu non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit :
dabit qui dormivit cum ea, patri puell quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam : non poterit dimittere eam cunctis diebus vit su.
Wyszukiwanie

Porównaj werset ...
Schowek
Kopiuj werset
Zaznacz / Odznacz
Zaznacz wszystkie
Odznacz wszystkie
Link do wersetu
Wczytywanie listy ksiąg ...







Czy napewno chcesz wykonać tę operację ?