„Zabito więc woły, a kapłani wzięli krew i pokropili ołtarz. Zabili też barany i pokropili ołtarz ich krwią. Zabili także jagnięta i pokropili ołtarz ich krwią.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: II Księga Kronik 29,22

Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 2:15

Tytuł oryginalny
Liber Deuteronomium
2:1
Profectique inde, venimus in solitudinem, qu ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus : et circuivimus montem Seir longo tempore.
2:2
Dixitque Dominus ad me :
2:3
Sufficit vobis circuire montem istum : ite contra aquilonem :
2:4
et populo prcipe, dicens : Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.
2:5
Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.
2:6
Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis : aquam emptam haurietis, et bibetis.
2:7
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum : novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.
2:8
Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab.
2:9
Dixitque Dominus ad me : Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prlium : non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem.
2:10
Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe,
2:11
quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabit appellant eos Emim.
2:12
In Seir autem prius habitaverunt Horrhi : quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Isral in terra possessionis su, quam dedit illi Dominus.
2:13
Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum.
2:14
Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit : donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus :
2:15
cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.
2:16
Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,
2:17
locutus est Dominus ad me, dicens :
2:18
Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar :
2:19
et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prlium : non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.
2:20
Terra gigantum reputata est : et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonit vocant Zomzommim,
2:21
populus magnus, et multus, et procer longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum : et fecit illos habitare pro eis,
2:22
sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in prsens.
2:23
Hevos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt : qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis.
2:24
Surgite, et transite torrentem Arnon : ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum prlium.
2:25
Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni clo : ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.
2:26
Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens :
2:27
Transibimus per terram tuam : publica gradiemur via ; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram.
2:28
Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur : aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum,
2:29
sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabit, qui morantur in Ar : donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
2:30
Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum : quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides.
2:31
Dixitque Dominus ad me : Ecce cpi tibi tradere Sehon, et terram ejus : incipe possidere eam.
2:32
Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prlium in Jasa.
2:33
Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis : percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.
2:34
Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis : non reliquimus in eis quidquam,
2:35
absque jumentis, qu in partem venere prdantium : et spoliis urbium, quas cepimus
2:36
ab Aror, qu est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, qu nostras effugeret manus : omnes tradidit Dominus Deus noster nobis,
2:37
absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus : et cunctis qu adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Ku uwielbieniu chwalebnej łaski swojej, którą nas obdarzył w Umiłowanym.
Efez 1:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Bóg ani razu nie jest wymieniony w Księdze Estery.
Estera

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Błogosławiony niech będzie Bóg i Ojciec Pana naszego Jezusa Chrystusa, Ojciec miłosierdzia i Bóg wszelkiej pociechy, Który pociesza nas we wszelkim utrapieniu naszym, abyśmy tych, którzy są w jakimkolwiek utrapieniu, pocieszać mogli taką pociechą, jaką nas samych Bóg pociesza. Bo, jak liczne są cierpienia Chrystusowe wśród nas, tak też i przez Chrystusa obficie spływa na nas pociecha.
II Kor 1:3-5


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić