„A starać się będę i często mieć was po zeszciu moim, abyście na te rzeczy pamiętali.”

Biblia Jakuba Wujka: 2 List św. Piotra 1,15

Clementine Vulgate
Księga Powtórzonego Prawa 10:13

Tytuł oryginalny
Liber Deuteronomium
10:1
In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam,
10:2
et scribam in tabulis verba qu fuerunt in his qui ante confregisti : ponesque eas in arca.
10:3
Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.
10:4
Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, qu locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est : et dedit eas mihi.
10:5
Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, qu hucusque ibi sunt, sicut mihi prcepit Dominus.
10:6
Filii autem Isral moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.
10:7
Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.
10:8
Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in prsentem diem.
10:9
Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
10:10
Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus : exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.
10:11
Dixitque mihi : Vade, et prcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.
10:12
Et nunc Isral, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua :
10:13
custodiasque mandata Domini, et cremonias ejus, quas ego hodie prcipio tibi, ut bene sit tibi ?
10:14
En Domini Dei tui clum est, et clum cli, terra, et omnia qu in ea sunt :
10:15
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
10:16
Circumcidite igitur prputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius :
10:17
quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
10:18
Facit judicium pupillo et vidu ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
10:19
Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis adven in terra gypti.
10:20
Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhrebis, jurabisque in nomine illius.
10:21
Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hc magnalia et terribilia, qu viderunt oculi tui.
10:22
In septuaginta animabus descenderunt patres tui in gyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cli.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie obawiaj się ich! Wspomnij raczej, co Pan, Bóg twój, uczynił faraonowi i całemu Egiptowi,
V Mojż 7:18

W Chrystusie

Ale wy jesteście rodem wybranym, królewskim kapłaństwem, narodem świętym, ludem nabytym, abyście rozgłaszali cnoty tego, który was powołał z ciemności do cudownej swojej światłości; Wy, którzy niegdyś byliście nie ludem, teraz jesteście ludem Bożym, dla was niegdyś nie było zmiłowania, ale teraz zmiłowania dostąpiliście.
I Piotr 2:9-10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Okres czasu jaki obejmuje treść Księgi Rodzaju (I Księgi Mojżeszowej) jest większy niż wszystkie inne księgi Biblii razem wzięte.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Ale my oczekujemy, według obietnicy nowych niebios i nowej ziemi, w których mieszka sprawiedliwość.
II Piotr 3:13


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić