„Nasycisz się hańbą - zamiast czcią; pij i ty sam, i bądź otumaniony! Do ciebie, na twoją sromotną sławę, zwróci się kielich z prawicy WIEKUISTEGO.”

Nowa Biblia Gdańska: Księga Habakuka 2,16

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Nehemiasza 13:16

Tytuł oryginalny
Liber Nehemiæ
13:1
In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo : et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in ternum :
13:2
eo quod non occurrerint filiis Isral cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis : et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
13:3
Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Isral.
13:4
Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat prpositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobi.
13:5
Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales.
13:6
In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem.
13:7
Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobi, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
13:8
Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobi foras de gazophylacio :
13:9
prcepique et emundaverunt gazophylacia : et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus.
13:10
Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent dat, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant :
13:11
et egi causam adversus magistratus, et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis.
13:12
Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea.
13:13
Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathani : quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis credit sunt partes fratrum suorum.
13:14
Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in cremoniis ejus.
13:15
In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.
13:16
Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia venalia : et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem.
13:17
Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis : Qu est hc res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati ?
13:18
numquid non hc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc ? et vos additis iracundiam super Isral violando sabbatum.
13:19
Factum est autem, cum quievissent port Jerusalem in die sabbati, dixi : et clauserunt januas, et prcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum : et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati.
13:20
Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis.
13:21
Et contestatus sum eos, et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
13:22
Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati : et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
13:23
Sed et in diebus illis vidi Judos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas.
13:24
Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi.
13:25
Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens :
13:26
Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Isral ? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Isral : et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigen.
13:27
Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prvaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas ?
13:28
De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.
13:29
Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum.
13:30
Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo :
13:31
et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis : memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Wtedy odezwał się anioł Pański do Eliasza: Zejdź z nim, Nie bój się go. Podniósł się więc i zszedł z nim do króla,
II Król 1:15

W Chrystusie

A jeśli dziećmi, to i dziedzicami, dziedzicami Bożymi, a współdziedzicami Chrystusa, jeśli tylko razem z nim cierpimy, abyśmy także razem z nim uwielbieni byli.
Rzym 8:17

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Apostoł Paweł wymienia Hiszpanię w Liście do Rzymian 15:24 i Liście do Rzymian 15:28. Jest to jedyna wzmianka dotycząca Hiszpanii w całej Biblii.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Staliśmy się bowiem współuczestnikami Chrystusa, jeśli tylko aż do końca zachowamy niewzruszenie ufność, jaką mieliśmy na początku.
Hebr 3:14


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić