„Oczy mają pełne cudzołóstwa i bez przestania grzeszące, przyłudzając dusze niestateczne, mając serce wyćwiczone w łakomstwie, synowie przeklęstwa,”

Biblia Gdańska (1632): 2 Piotra 2,14

Clementine Vulgate
Księga Liczb 9:20

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
1Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra gypti, mense primo, dicens : 2Faciant filii Isral Phase in tempore suo, 3quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cremonias et justificationes ejus. 4Prcepitque Moyses filiis Isral ut facerent Phase. 5Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia qu mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Isral. 6Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, 7dixerunt eis : Immundi sumus super anima hominis : quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Isral ? 8Quibus respondit Moyses : State ut consulam quid prcipiat Dominus de vobis. 9Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 10Loquere filiis Isral : Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino 11in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud : 12non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent : omnem ritum Phase observabunt. 13Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo : peccatum suum ipse portabit. 14Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cremonias et justificationes ejus. Prceptum idem erit apud vos tam adven quam indigen. 15Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. 16Sic fiebat jugiter : per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. 17Cumque ablata fuisset nubes, qu tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Isral : et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. 18Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco : 19et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Isral in excubiis Domini, et non proficiscebantur 20quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant. 21Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur : et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. 22Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Isral in eodem loco, et non proficiscebantur : statim autem ut recessisset, movebant castra. 23Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur : erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł Pan do Mojżesza: Nie bój się go, gdyż wydam go w twoje ręce wraz z całym jego ludem oraz jego ziemią. Uczynisz z nim tak, jak uczyniłeś z Sychonem, królem amorejskim, który mieszkał w Cheszbonie.
IV Mojż 21:34

W Chrystusie

Wiedząc to, że nasz stary człowiek został wespół z nim ukrzyżowany, aby grzeszne ciało zostało unicestwione, byśmy już nadal nie służyli grzechowi;
Rzym 6:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Dalila nie obcięła włosów Samsona (Sdz 16:19).
Samson

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Uleczę ich odstępstwo, dobrowolnie okażę im miłość, gdyż odwrócił się od nich mój gniew.
Oz 14:4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić