„I wstąpił we mnie duch, gdy przemówił do mnie, i postawił mnie na nogi; potem słyszałem tego, który mówił do mnie.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Księga Ezechiela 2,2

Clementine Vulgate
Księga Liczb 8:5

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur prcipe ut lucern contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. 3Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut prceperat Dominus Moysi. 4Hc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta qu ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum. 5Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 6Tolle Levitas de medio filiorum Isral, et purificabis eos 7juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis su. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint, 8tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato : 9et applicabis Levitas coram tabernaculo fderis, convocata omni multitudine filiorum Isral. 10Cumque Levit fuerint coram Domino, ponent filii Isral manus suas super eos. 11Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Isral, ut serviant in ministerio ejus. 12Levit quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. 13Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino, 14ac separabis de medio filiorum Isral, ut sint mei. 15Et postea ingredientur tabernaculum fderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Isral. 16Pro primogenitis qu aperiunt omnem vulvam in Isral, accepi eos. 17Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Isral, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra gypti, sanctificavi eos mihi : 18et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Isral, 19tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Isral in tabernaculo fderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium. 20Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Isral super Levitas qu prceperat Dominus Moysi : 21purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis, 22ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut prceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. 23Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 24Hc est lex Levitarum : a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fderis. 25Cumque quinquagesimum annum tatis impleverint, servire cessabunt, 26eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fderis, ut custodiant qu sibi fuerunt commendata : opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Przeto przyobleczcie się jako wybrani Boży, święci i umiłowani, w serdeczne współczucie, w dobroć, pokorę, łagodność i cierpliwość,
Kol 3:12

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Biblia nie wymienia słonia ani razu, natomiast kość słoniowa która pochodzi z jego kłów wymieniona jest w niej 13 razy.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Ty bowiem, Panie, jesteś dobry i przebaczasz, I jesteś wielce łaskawy dla wszystkich, którzy cię wzywają.
Ps 86:5


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić