„Któregom posłał do was umyslnie, na to, aby się wywiedział o sprawach waszych i pocieszył serca wasze.”

Biblia Brzeska: List św. Pawła do Kolosan 4,8

Clementine Vulgate
Księga Liczb 5:8

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2Prcipe filiis Isral, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo : 3tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. 4Feceruntque ita filii Isral, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. 5Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 6Loquere ad filios Isral : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, qu solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, 7confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. 8Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. 9Omnes quoque primiti, quas offerunt filii Isral, ad sacerdotem pertinent : 10et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. 11Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 12Loquere ad filios Isral, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens 13dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro : 14si spiritus zelotypi concitaverit virum contra uxorem suam, qu vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur : 15adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farin hordeace : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypi est, et oblatio investigans adulterium. 16Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, 17assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terr de pavimento tabernaculi mittet in eam. 18Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypi : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. 19Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti throno, non te nocebunt aqu ist amarissim, in quas maledicta congessi. 20Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro : 21his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. 22Ingrediantur aqu maledict in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen. 23Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, 24et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, 25tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypi, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius : 26pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas. 27Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aqu maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. 28Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. 29Ista est lex zelotypi. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, 30maritusque zelotypi spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia qu scripta sunt : 31maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Lecz Eliasz rzekł do niej: Nie bój się! Idź i zrób, jak powiadasz, lecz najpierw przyrządź mi z tego mały placek i przynieś mi go, dla siebie zaś i syna swojego przyrządzisz później.
II Król 17:13

W Chrystusie

Ale weźmiecie moc Ducha Świętego, kiedy zstąpi na was, i będziecie mi świadkami w Jerozolimie i w całej Judei, i w Samarii, i aż po krańce ziemi.
Dz 1:8

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Ehud był pierwszym leworęcznym człowiekiem w Biblii (Sdz 3:15).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

I będą mówić w owym dniu: Oto nasz Bóg, któremu zaufaliśmy, że nas wybawi; to Pan, któremu zaufaliśmy. Weselmy i radujmy się z jego zbawienia!
Iz 25:9


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić