„A dnia onego, mówi Pan, będzie głos wołania od bramy rybnej, i narzekanie od drugiej strony (miasta), i skruszenie wielkie od pagórków.”

Biblia Gdańska (1881): Sofonijasz 1,10

Clementine Vulgate
Księga Liczb 5:4

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
5:1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
5:2
Prcipe filiis Isral, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo :
5:3
tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.
5:4
Feceruntque ita filii Isral, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.
5:5
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
5:6
Loquere ad filios Isral : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, qu solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,
5:7
confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.
5:8
Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.
5:9
Omnes quoque primiti, quas offerunt filii Isral, ad sacerdotem pertinent :
5:10
et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
5:11
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
5:12
Loquere ad filios Isral, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens
5:13
dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :
5:14
si spiritus zelotypi concitaverit virum contra uxorem suam, qu vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur :
5:15
adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farin hordeace : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypi est, et oblatio investigans adulterium.
5:16
Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
5:17
assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terr de pavimento tabernaculi mittet in eam.
5:18
Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypi : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.
5:19
Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti throno, non te nocebunt aqu ist amarissim, in quas maledicta congessi.
5:20
Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :
5:21
his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.
5:22
Ingrediantur aqu maledict in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen.
5:23
Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,
5:24
et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,
5:25
tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypi, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :
5:26
pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.
5:27
Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aqu maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
5:28
Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
5:29
Ista est lex zelotypi. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
5:30
maritusque zelotypi spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia qu scripta sunt :
5:31
maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Z Chrystusem jestem ukrzyżowany; żyję więc już nie ja, ale żyje we mnie Chrystus; a obecne życie moje w ciele jest życiem w wierze w Syna Bożego, który mnie umiłował i wydał samego siebie za mnie.
Gal 2:20

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Hiob był tak zamożny że w pewnym okresie miał naraz aż 7000, owiec 3000 wielbłądów, 500 wołów i 500 oślic (Job 1,3).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Jeśli tedy wy, będąc złymi, potraficie dawać dobre dary dzieciom swoim, o ileż więcej Ojciec wasz, który jest w niebie, da dobre rzeczy tym, którzy go proszą.
Mat 7:11


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić