„Głos bicza i głos pędu koła, i konia rżącego, i poczwórnego woza wskok bieżącego, i jezdnego wsiadającego,”

Biblia Jakuba Wujka: Księga Nahuma 3,2

Clementine Vulgate
Księga Liczb 35:30

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
35:1
Hc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :
35:2
Prcipe filiis Isral ut dent Levitis de possessionibus suis
35:3
urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :
35:4
qu a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
35:5
Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga quali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
35:6
De ipsis autem oppidis, qu Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
35:7
id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
35:8
Ipsque urbes, qu dabuntur de possessionibus filiorum Isral, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hreditatis su dabunt oppida Levitis.
35:9
Ait Dominus ad Moysen :
35:10
Loquere filiis Isral, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
35:11
decernite qu urbes esse debeant in prsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :
35:12
in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
35:13
De ipsis autem urbibus, qu ad fugitivorum subsidia separantur,
35:14
tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
35:15
tam filiis Isral quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
35:16
Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
35:17
Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
35:18
Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
35:19
Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.
35:20
Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :
35:21
aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
35:22
Quod si fortuitu, et absque odio
35:23
et inimicitiis quidquam horum fecerit,
35:24
et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis qustio ventilata :
35:25
liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
35:26
Si interfector extra fines urbium, qu exulibus deputat sunt,
35:27
fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.
35:28
Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
35:29
Hc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
35:30
Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.
35:31
Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
35:32
Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
35:33
ne polluatis terram habitationis vestr, qu insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
35:34
Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Isral.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł do niego Dawid: Nie bój się, gdyż chcę ci wyświadczyć łaskę ze względu na twego ojca, Jonatana. Chcę ci zwrócić całą posiadłość ziemską Saula, twego dziadka, ty sam zaś będziesz jadał u mojego stołu po wszystkie czasy.
II Sam 9:7

W Chrystusie

W nim bowiem wybrał nas przed założeniem świata, abyśmy byli święci i nienaganni przed obliczem jego; w miłości
Efez 1:4

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Za każdym razem kiedy w Biblii użyte jest słowo "zły" (pojedynczo) kontrastuje ono ze słowem "dobry" w tym samym zdaniu.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Jeśli świat was nienawidzi, wiedzcie, że mnie wpierw niż was znienawidził. Gdybyście byli ze świata, świat miłowałby to, co jest jego; że jednak ze świata nie jesteście, ale Ja was wybrałem ze świata, dlatego was świat nienawidzi. Wspomnijcie na słowo, które do was powiedziałem. Nie jest sługa większy nad pana swego. Jeśli mnie prześladowali i was prześladować będą; jeśli słowo moje zachowali i wasze zachowywać będą.
Jan 15:18-20


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić