„Przekujcie swoje lemiesze na miecze, a swoje sierpy na oszczepy! Kto słaby, niech mówi: Jestem bohaterem!”

Biblia Warszawska: Księga Joela 3,15

Clementine Vulgate
Księga Liczb 32:13

Tytuł oryginalny
Liber Numeri
32:1
Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,
32:2
venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt :
32:3
Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,
32:4
terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Isral, regio uberrima est ad pastum animalium : et nos servi tui habemus jumenta plurima,
32:5
precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.
32:6
Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis ?
32:7
cur subvertitis mentes filiorum Isral, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus ?
32:8
Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram ?
32:9
cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Isral, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.
32:10
Qui iratus juravit, dicens :
32:11
Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex gypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob : et noluerunt sequi me,
32:12
prter Caleb filium Jephone Cenezum, et Josue filium Nun : isti impleverunt voluntatem meam.
32:13
Iratusque Dominus adversum Isral, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, qu fecerat malum in conspectu ejus.
32:14
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Isral.
32:15
Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
32:16
At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas :
32:17
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prlium ante filios Isral, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
32:18
Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Isral hreditatem suam :
32:19
nec quidquam quremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.
32:20
Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam :
32:21
et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
32:22
et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Isral, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.
32:23
Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
32:24
dificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis : et quod polliciti estis, implete.
32:25
Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster.
32:26
Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :
32:27
nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.
32:28
Prcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Isral, et dixit ad eos :
32:29
Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.
32:30
Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.
32:31
Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus :
32:32
ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.
32:33
Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidi tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
32:34
Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aror,
32:35
et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,
32:36
et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
32:37
Filii vero Ruben dificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
32:38
et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.
32:39
Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrho habitatore ejus.
32:40
Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
32:41
Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.
32:42
Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam ex nomine suo Nobe.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I rzekł do niego Dawid: Nie bój się, gdyż chcę ci wyświadczyć łaskę ze względu na twego ojca, Jonatana. Chcę ci zwrócić całą posiadłość ziemską Saula, twego dziadka, ty sam zaś będziesz jadał u mojego stołu po wszystkie czasy.
II Sam 9:7

W Chrystusie

Jego bowiem dziełem jesteśmy, stworzeni w Chrystusie Jezusie do dobrych uczynków, do których przeznaczył nas Bóg, abyśmy w nich chodzili.
Efez 2:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Starym Testamencie "Adam" wymieniony jest po imieniu 21 razy. Jednakże imię "adam" (z małej litery) jest także użyte w Starym Testamencie 408 razy na określenie "człowieka" i 121 razy na określenie "mężczyzny".

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Tylko On jest opoką moją i zbawieniem moim, Twierdzą moją, przeto się nie zachwieję. Dopókiż wy wszyscy napadać będziecie na człowieka, by go rozbić, Jakby był ścianą pochyłą, zwalonym murem? Zaiste, zamyślają go strącić z wysoka, Lubują się w kłamstwie, Ustami swymi błogosławią, Ale w sercu swym złorzeczą. Sela. Jedynie w Bogu jest uciszenie duszy mojej, Bo w nim pokładam nadzieję moją! Tylko On jest opoką moją i zbawieniem moim, Twierdzą moją, przeto się nie zachwieję.
Ps 62:3-7


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić